Precibus nobilis viri Rag. de sancto Walerico, venerabili fratri nostro Ricardo Londoniensi episcopo dedimus in mandatis, ut ei de comite Alberico, a quo sibi 60 marcas fide interposita deberi dicebat, canonicam justitiam exhiberet. Episcopus vero, causis quibusdam intervenientibus mandatum nostrum exequi præpeditus, cognitionem venerabilibus viris Rad. Lond. decano, Hug. archidiacono delegavit. Quum ergo reus tertio legitimis intervallis citatus esset, et auctore probato propositam intentionem implens, non faceret copiam sui, nec ut oportebat, sufficientes excusatores aut responsales misisset, memoratus R. actor magna postulavit instantia ut judices seu tramites juris suo officio fungerentur: illis autem respondentibus cognitionem causæ, non decisionem, sibi ab episcopo delegatam esse, et ob hoc eo inconsulto in causa non posse procedere, prænominatus R. expetiit, ut aut procederent si licebat, aut patentibus literis sibi traditis, agitationem negotii episcopo significarent: et quia ab eis in hac petitione non meruit exaudiri, eosdem ad nostram audientiam appellavit. Quum itaque die præfixa in præsentia nostra adessent, et rei seriem præfato modo partes exponerent, sæpedictus Rag. dicens se a delegatis sibi judicibus delusum, ipsos ad sedem apostolicam intimavit, diem præfigens in Octavis Pentecostes. Illi vero suam excusantes innocentiam dicebant episcopum decisionem causæ proprio reservasse examini, et se in causa nequaquam malignatos esse, parati hoc ipsum juramento corporaliter præstito demonstrare. Vos autem, cui diffinitionis, ut oportuit, reservatus est calculus, causæ finem debitum imponetis.