>Veniens ad nostram præsentiam prior Rumeliacensis postulabat ecclesiam de Coggeshala, quam monachi de Coggeshala per intrusionem occupaverant, nostro officio sibi restitui. Elapsis vero paucis diebus abbas citatus et fratres jam dicti loci coram nobis apparuerunt, priori super ecclesia illa responsuri. Quum vero prior suam intentionem renovasset, abbas habito consilio cum fratribus respondit se jam dictam ecclesiam canonice habuisse assensu cujusdam Theobaldi, qui in Rumeliacensi monasterio prior extiterat, conventu prioris concessionem annuente, et approbante. Adjecerunt etiam se de donatione istius ecclesiæ, pro pensione, de qua monasterio Rumiliacensi solvenda inter eos convenerat, testes habituros de monachis Rumiliacensibus. Ut autem suis instrumentis et testibus uti possent ad suam innocentiam ostendendam, terminum sibi postulabant indulgeri: quod quum judicio obtinuissent, Rumiliacum profecti, coadunatis universis fratribus in capitulo, eos, quorum nitebantur testimonio, minime repererunt, quia quum prior loci omnibus fratribus in virtute obedientiæ injunxisset ut egredientibus aliis illi soli remanerent, qui concessioni sæpe dictæ ecclesiæ abbati et monachis prædictis factæ interfuerant, nec unus solus, ut nobis dictum est, remansit. Quod quum fratres memorati loci vidissent, astruere cœperunt, P. W. I. et R. ad aliud cœnobium ex industria prioris missos esse, ne suæ veritati testimonium perhiberent. In præsentia tandem venerabilis fratris nostri Milonis episcopi Morinorum, præfatum priorem appellaverunt, ibidemque ad apostolatusvestri excellentiam eundem, ut ex testimonio quorumdam abbatum accepimus, invitaverunt.