Adversus nobilem virum comitem Rogerium et Osbertum clericum suum Ernaldus de Divisis in præsentia nostra querelam deposuit, dicens sibi a comite, ut Osbertum suum intruderet, ecclesiam de Hentona violenter et contra omnem reverentiam juris esse ablatam, quam canonice, ut dicebat, diu possederat auctoritate venerabilis fratris nostri J. Sar. episcopi, cujus chartam, quæ donationis ejus titulum adstruebat, in medium proferebat: et ut possessionem suam omni solemnitate juris doceret esse subnixam, concessione cujusdam militis, quem ecclesiæ advocatum esse dicebat, se eandem obtinuisse ab episcopo asserebat, et ob hoc sibi ecclesiæ et omnium ablatorum restitutionem fieri postulabat. Tandem post multas citationes et comminationes, a comite,qui hæc omnia inficiabatur, restitutionem ecclesiæ, quam prædictus Ernaldus petebat, extorsimus, dummodo comes et suus O. citra frustratorias dilationes, et aliarum difficultatum molestias, ad quæstionem juris admitterentur. Quum ergo partibus super hoc dies esset præfixa, ea die jam dictus O. et procuratores comitis adversus prænominatum E. petitorium instituerunt, dicentes ipsum injuste occupare ecclesiam, quam sine assensu comitis, et advocatorum ejusdem ecclesiæ, quam contra consuetudinem totius ecclesiæ et regni Anglorum, contra constitutionem regis et antiquam omnium procerum dignitatem ingressus erat manu et violentia prædonis, qui præfato comiti totum fundum, in quo sæpe dicta ecclesia sita est, diu abstulerat. Proferebatur insuper mandatum regis, quo præcipiebamur comiti super advocatione ecclesiæ suæ justitiam exhibere, aut O. prætaxatam ecclesiam restituere, qua post decessum regis contra ipsius edictum fuerat destitutus. Ad hæc Ernaldus se juste per episcopum assensu advocati ecclesiam possidere dicebat. Sed advocatus ille et alii amici ejus, potentatu et injuriis comitis, ut asserebat, adeo terrebantur, quod nullus eorum in hoc judicio et regno contra ipsum apparere audebat, præsertim quum comes et suus O. non modo sua, sed et se regiæ magnitudinis pondere in judicio tutarentur contra pauperem, quem ab ecclesia sua multis annis excluserant. Hac de causa ad vestram appellavit audientiam, præfigens diem qua cantatur, Ad te levavi. Osbertus vero sibi causam vel ecclesiam tanti non esse respondens, litis cessit appellationi.