Expetiit, ut audistis, hostis antiquus integritatem ecclesiæ, et omnibus fallaciæ et nequitiæ suæ innitens viribus, insolubilem findere molitus est unitatem. Cæterum foris est. indeficiens pietas, sicut ad probationem fidelium procellas prævidet eminentes, ita easdem emergentes et invalescentes in usum electorum salubri dispensatione contemperat: ut qui erudiuntur in pœna, probati per pœnitentiam coronentur. Qui ergo a malitia inhabitantium suam turbari permisit ecclesiam, eam præcisis membris putridis, jam imminente spe pacis incipit serenare, et in capite ecclesiæ,sede Petri virum apostolicum statuit, electum et consecratum canonice, ab omnibus qui recte sapiunt et catholice approbatum. Is est dominus Alexander, quem in patrem et pastorem, assensu principum nostorum, Anglicana et Gallicana receperunt ecclesia, et sanctæ Romanæ ecclesiæ plena devotione obediens, Octavianum, cum omnibus fautoribus suis, velut manifeste schismaticum et hæreticum condemnavit. Inde est quod universitati vestræ præcipiendo mandamus, et exhortamur in Domino, quatenus domino Alexandro tanquam patri obediatis, et ei reverentiam Romano pontifici debitam, per omnia exhibeatis.