Ex litteris, quas mihi vestra serenitas destinavit, planum est prudentiam vestram suggestione malignantium adversus innocentiam meam fuisse circumventam. Siquidem illi, quos vestros parochianos esse asseritis, a domino archiepiscopo per decanos, et alios officiales suos sæpe citati sunt, et quum in sua contumacia pertinaces semper invenirentur, tandem denunciatum est eis sub interminatione anathematis, ut copiam sui in synodo facerent. Illis itaque absentibus, immo potius se contumaciter absentantibus, præsentes fuerunt officiales archidiaconi per quos illi sæpissime citati fuerant. Quum autem per eos, et de citationibus, et de contumaci responsione absentantium constitisset, rem ad consultationem domini archiepiscopi, licet synodus aliud suaderet, credidi referendam. Mibi namque fere tota synodus reluctabatur, et nonnulli detrahebant, dicentes me dissimulare justitiam Cantuariensis ecclesiæ, et domini archiepiscopi, ob favorem vestrum, qui accepto tempore languoris ejus, ex insperato in ipsum insurgere decrevistis, et Cantuariensis ecclesiæ terminos ingredi, et eam his quæcentum annis possedit mutilare. Stupebant autem omnes super tanti ausus pertinacia impunita. Quum autem quinque aut septem interjacentes parochiæ, ut aiunt, oculatæ fidei, manifestent fundum, de quo agitur, nullo modo ad Cistrensem ecclesiam pertinere: erant quoque præsentes clerici, qui sibi vim et atroces injurias illatas querebantur, et vicinis constabat omnibus, quod eisdem parochianis sacerdotes nostri per totum annum omnia divina ministrant. Hæc et multo plura ad dominum archiepiscopum, et pro parte, me invito, prolata sunt, adeoque undique conclamatum, ut et ego de dilatione nonnullam suspicionem contraherem. Præcepi ergo ut contumaces parochianos suos vestros, sicut decanus et synodus suadebat, anathemati subjugaret. Ego vero die sequenti hoc illi decano, cæteris audientibus, sicut injunctum fuerat denuntiavi. Et hæc est illa mea sententia, quam ex ignorantia juris processisse vestra discretio deprehendit et reprehendit. Me si quidem sermone et scientia fateor imperitum, et qui nunc sufficio intueri quicquid volueritis impugnare. Nam ad hoc quis idoneus? Sed nescio an ex vestra prudentia istud processerit, quod illi, qui semper nostræ fuerunt jurisdictioni subjecti, concipientes spiritum sapientiæ grandioris, [ad] vocationes illius, cui, etsi non episcopali jure, tamen metropolitico subjecti fuerunt, dedignati sunt facere copiam sui, vel ad hæc ut fori præscriptione uterentur. Scio enim hæc ex alto processisse consilio. Non tamen hæc allego ad excusationem mei, si me esse in culpa pronuntiaveritis, quia malo a vobis veniam postulare, quam uti rationibus juris, et allegare mandatum Domini, et necessitatem obsequendi. Ad reliqua seorsim respondebitur: consulo tamen ut Dominum meum ante concilium videatis.