Numquam satisfiet in carne desiderio meo, nisi desideratissimam faciem vestram mihi in carne videre contigerit. Dimittet tum in pace servulum suum Chris-tus, si antequam egrediar a patientiæ labore ad pacem, filium pacis mihi videre dederit Christum Domini. Det mihi Christus videre Christum suum, et exinde morti properanti gratulabundus occurram. Expecto in spe ista, et crebris apud me dico suspiriis: Numquid non dabit mihi Christus meus, ut videam, quem desideranti dedit inungere Christum? Numquid non videbo filium dexteræ a laboribus temperantem, temperantem a periculis, antequam moriar? Est mihi domi adhuc thesaurus incomparabilis, thesaurus paternæ benedictionis, quem vobis reservo, si ad patrem agentem in extremis majestas vestra dignetur accedere. Constitui vos in caput gentium, matris vestræ, pedibus vestris subjecti filios, et adhuc quidem de promptuario gratiæ plenioris, dum audiatis vocationem Patris, adjicietur vobis de rore cœli desuper, et de pinguedine terræ benedictio cumulata. Quod si redire non licet, vel non placet, thesaurum hunc vobis restituendum ab ecclesia, fidei ipsius commendo, et vos commendavi, et ipsam vobis esse desidero commendatam. Mater vestra est, sponsa Christi est, et quovis gloriosior, et potentior principatu, nec adversus eam portæ inferi prævalebunt. Accepit a Christo suo, ut illuc, quos decreverit, nullo prohibente intrudat, et inde quos voluerit potenter ejiciat. Si vultis, immo quia vultis Christum habere propitium, sponsam ejus quæ est ecclesia, cujus et ipse caput est, illa enim capitis corpus, studeatis habere propitiam. Nam cui deest gratia ecclesiæ, tota creatrix Trinitas adversatur. Suggerunt vobis filii sæculi hujus, ut ecclesiæ minuatis auctoritatem, ut vobis regia dignitas augeatur. Certe vestram impugnant majestatem, et indignationem Domini procurant, quicumque sunt illi. Ipse est qui dilatavit terminos vestros, ipse qui vestram provexit gloriam. Omnino iniquum est si vos bene-factoris vestri et Domini gloriam contrahatis, pœna dignum est, et proculdubio pœna acerbissima punietur, immo Domino propitio non punietur, quia ipso propitiante non fiet. Convenit vos sponsus ecclesiæ per os meum, convenit pastor omnium, princeps apostolorum, Petrus, rogantes attentius, ut si eos principatus vestri habere vultis patronos, et adjutores, pastorem in ecclesia Exoniensi secundum Dominum velitis ordinari, et eandem de tanto naufragio eripere studeatis. Prima omnium est, cui prospexistis in regno. Attendat, si placet, dignatio vestra quid sit exinde consequuta. Nostis quos exclusit ab ecclesia, qui et columbarum venditores ejecit, et absit ut quisquam introeat, quem Christus exclusit. Sponsorem me pro Petro constituo, quia honor quem ei exhibebitis, vobis etiam in præsenti centuplata mercede rependet. Ad hæc si moram feceritis longiorem, vel archidiaconum meum, si cum indemnitate vestra fieri potest, mihi remitti quæso.