Qui non spernit pauperum preces, misericors et miserator Dominus ecclesiæ suæ gemitus exaudivit, et per gratiam suam vobis restituit pacem, quam possitis, ut oportet, restituere subditis vestris. Justum enim est, ut sint consolationum participes qui contriti sunt in laboribus vestris, et qui facultates, corpora, animas, vestrum exposuerunt ad libitum, vobiscum, vel ad modicum valeant respirare, ut vestris postmodum obsequiis sint, quum opus fuerit, aptiores. Cæterum, quia in absentia vestra, nec spes quietis est coætaneis nostris, vultum vestrum desiderat universa terra, rogat Dominum, in cujus manu corda sunt regum, ut vobis veram pacem, et sibi vestram gratiam largiatur, et ut in regno vestro ad consolationem et utilitatem cleri et populi, placeat amplius commanere; eos qui pro vobis orant, audire consuevit Altissimus, et hanc ipsam petitionem humilium acceptam esse confidimus apud eum. Supplicamus itaque majestati vestræ, ut vobis placeat, quod placere Domino arbitramur, et ut redeatis ad peculiarem populum vestrum, pro cujus necessitate et precibus pacem vobis a Domino credimus undique reformatam. Moveat vos devotio populi, moveat affectus liberorum, a quorum aspectu vix rigidissimus parens posset tamdiu oculos continere: fides moveat conjugalis, moveat amœnitas locorum, et affluentia deliciarum, quas non sufficimus enarrare: et ne propriam prætereamus causam, moveat animum vestrum desolatio mea, qui præ ætate et ægritudine desideratum adventum vestrum diu non potero expectare. Pelli meæ consumptis carnibus adhæsit os meum, recessum minatur spiritus, hæret tamen mem-bris in desiderio et spe adventus vestri, expectat quidem et sperat, et interim aurem surdam præstat vocanti naturæ, et recusat oculos claudere nisi prævisa facie vestra. Summa itaque precum et desiderii mei est, ut, quam cito opportune redire poteritis, redeatis. Præterea fama est quod imperator per cancellarium suum, vos in apostolicum suum, qualiscumque sit causa ejus, nititur inclinare, sed Domino protegente animum vestrum, Deum cuilibet homini præferetis. Scitis quia Maledictus est omnis qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. |Et quidem in rebus tam arduis et tam periculosis tutius est differre in tempus, quam ante tempus præcipitare consensum. Super hoc autem, et quibusdam aliis, vestro vel saltem archidiaconi mei consilio et præsenti colloquio plurimum indigerem.