In eo maxime viget et proficit gloria principis Christiani, si pium Domino, a quo omnis principatus est, impendit famulatum, eique pacis, exultationis et gloriæ perpetuatur hæreditas, qui procellas componit Ecclesiæ laborantis, et fideli, et felici procurat obsequio, ut exultans sponsa cupitis sponsi queat amplexibus inhærere. In se vero provocat omnipotentem manum Altissimi, qui naufragium Christi pleno miserationis affectu non excipit, qui ecclesiæ collisiones aut operatur, aut negligit, et abutens potestate concessa, consensu fovet malitiam quam non reprimit aut extinguit. Collisio siquidem populorum, et indubitata regnorum subversio, et fomes schismatis est prædamnatia Domino, et jam jam labentis indicium principatus. Speramus autem in patre misericordiarum, auctore consolationum,quod thronus vester benedictione perpetua solidabitur, et quod filii vestri, et filii filiorum solium regni, quod ab eo accepistis, et salubri administratione disponitis, feliciter hæreditabunt, quum in subditis vestris tantam, ipso propitio, invenerimus concordiæ unitatem, ut fidem eorum in petra ecclesiæ solidatam esse, fidelissimis et manifestissmis constet indiciis. Quum enim ex mandato vestro Anglorum convenisset ecclesia, proposita est in auribus sapientum quæstio, super qua fidei vestræ sinceritas, ut oportuit, optimates regni vestri dignata est consultare. Lecta sunt hinc inde plurima quibus pars alterutra sententiam suam tueri poterat, vel errorem. Deinde in medium prolata est norma fidei, regula gerendorum quæ in patrum sanctionibus invenitur, ut sic innotesceret universis, utrius causæ facies ei commodius posset aptari, adeoque propitiante patre misericordiarum, processum est, ut ex assertionibus partium veritas eluceret, quum et testes ab insperato procedentes, apud nos causam veritatis instruxerint, et nefanda schismatici opera præconante fama publicarentur. Itaque, secundum ea quae proposita sunt, non quidem judicatum est, quia nec licuit, non statutum aliquid in præjudicium regiæ majestatis, quia nec debuit: sed, quod licuit, quod debuit, quod jussio majestatis vestræ exegit, consilium, Domino teste et judice, formatum est, quod fidelis prudentia subditorum vero principi dictare debuerat non rogata: illud quoque ut prima, sicut justum est, vobis gratia debeatur, et operis gloria consummati, prout præcepistis, sine omni publicatione in libris conscientiæ signari fecimus, quos vobis a latoribus præsentium magistro Bartholomæo archidiacono, et Willelmo de Ver capellano nostro, jussimus aperiri. Nam prædictus archidiaconus scrutiniis et deliberationibus interfuit universis, et vota singulo-rum, et omnium exploravit nobiscum. Et quæ accipietis ab eo, de nostro pectore processisse non dubitetis. Eos vobis commendamus, rogantes attentius, ut personas eorum, si placet, commendatas habeatis, et nostras, quæ in manibus sunt eorum, petitiones, benigne admittatis.