Virtus principum nullo clarius elucet indicio, quam si majestate ejus pacem populus, ecclesia quietem, et religio gratum Domino recipiat incrementum. Regumenim thronus in eum vigore solido roboratur, qui tantarum virtutum nititur fundamentis. Hæc in auribus vestris crebro repetimus, eo quod constat ipsam gratam esse auditui vestro: et sicut in opere clariora, ita ex usu frequenti majestati vestræ gratiora sunt. Dum in his vestra versatur intentio, prosperabuntur in Domino, et in totius mundi gloria gressus vestri. Nam et hoc Sanctorum, quorum quieti prospicitis, suffragia impetrabunt. Incumbit orationibus pro vobis ad Dominum monasterium sanctæ Mariæ Eboracensis, quod tanto vobis fiducialius commendamus, quanto ex omnium provincialium testimonio illud, et veræ religionis cultu, et pia devotione in vos et liberos vestros commendatione dignius esse confidimus. Turbavit pacem ejus diutius, sicut pro certo accepimus, frater quidam, qui tandem urgente se malitia et levitate morum, velut palea inutilis ab area Domini avolavit. Deinde vestram adiit majestatem ut ex eo se odibilem Domino convinceret, quod monasterio detrahere non erubuit, et contra regulam B. Benedicti privilegium delinquendi conatus est impetrare: pro reverentia vestra voluerunt eum recipere fratres secundum statuta ordinis sui. At ipse non adquievit intrare, nisi ingressu ejus ordo monasticus solveretur. Vestræ itaque excellentiæ supplicamus ut ejusdem religiosos loci fratres benigne audiatis, et illi negetis auditum, qui fratres pro vobis jugiter orantes nititur impedire. Ad hæc causam universalis ecclesiæ ante pedes misericordiæ vestræ provoluti vobis attentius commendamus: rogantes Dominum pro nobis, et vos pro vobis et ecclesia vestra, ne ad preces imperatoris aliquid statuatur a vobis, unde furor schismatis amplius invalescat.