Majestatem regiam excogitatis circumvenire fallaciis, sacrilegii instar est, præsertim ubi indignationem potestatis adversus innocentiam procurat dolus, et indispendia salutis laborans impietas odii seminatrix fraternam molitur extinguere caritatem. Quum alia crimina Deus oderit, hoc est quod ob insignem sui malitiam detestatur anima ejus. Vestram vero sanctitatem, sicut accepimus et dolemus, iniqui circumvenire conati sunt, litteras vobis nostro conceptas nomine porrigentes, quibus significabatur, me in extremæ difficultatis articulo positum pœnitere super promotione venerabilis fratris nostri Rogerii Eboracensis archiepiscopi, et majestati vestræ preces porrigere, ut quia mihi quod in hac parte deliqui negatum est emendare, vos illud per collatam vobis a Domino potestatem, accepto tempore justitias judicandi, et exercendi vindictas, in nationibus emendetis. Ecce Domino inspectore et judice loquar in auribus vestris quod verum est. Litteras istas nec scripsi, nec scribere volui, nec ab aliquo meorum scriptas novi. Falsæ sunt, et eis ad delusionem vestram, et sui damnationem solus falsarius scienter usus est, quisquis sit ille, plane suum portabit judicium, et ex auctoritate sacrorum canonum in laqueum anathematis incidet, quoniam qui talia agunt, tanquam discordiarum, scissurarumque satores et incentores detestatur anima Domini. Supplicamus itaque serenitati vestræ, ut tantæ malitiæ auctores, si placet, comprehendi jubeatis ad pœnam, et eos tam acerba administratione puniri faciatis, ut qui vindictam audierint doceantur, et doceant vero et justo principi fallacias, et malitiam non placere.