Quæ rectum ordinem deserunt, aut numquam, aut raro lætos exitus sortiuntur. Est autem in causis ordo rectissimus, ut præcedat sententiam examinatio, et tunc demum quis pœna feriatur legitima, quum innocentiam suam tueri aut non potest, aut contemnit. Vos autem, si Adelitiæ de Valoniis justa est querimonia, ipsam contra legitimum ordinem disponitis condemnare, et audientia sibi denegata, omnem defensionis ei præcluditis viam. Meminimus quidem nos vobis super hoc alia vice scripsisse, quatinus ipsam loco et tempore congruo evocatam ordine canonico tractaretis, et quicquid in eam statuendum foret; maturo, non præcipiti judicio consuluimus; et præcepimus, roborari. At illa se exinde durius tractari conqueritur. Nos vero religionis propositum nolumus impedire, sed præeunte justitia, quæ sapientis faciem antecedit, illud sine scandalo officii nostri cupimus adimpleri. Inde est quod dilectioni vestræ iterato mandamus, ut in memorata causa ordine legitimo procedatis, ita justitiam prudentia temperantes, ut qui zelum, quem in Domino habetis, audierint, scientiam quoque vobis gaudeant affuisse. Præcipimus itaque ut ei audientiam debitam præbeatis, et tunc secundum Dominum causa debitum finem sortiatur. Convenient Lond. nobiscum, auctore Domino, in brevi, fratres nostri, ut de eorumconsilio, si interim vestro officio exequendo diligentiam placuerit adhibere, causam hanc tutius possitis definire.