Angustiarum nostrarum, dilecte mi, te non ambigo esse participem, quum nos, licet aliter, et dissimiliter, non alia vel dissimilis causa sollicitet. Nos e vicino jacula fortunæ sævientis excipimus in manibus nostris, et oculis jugiter subest continui materia laboris, et doloris, et mœroris. Non locum, non tempus indulget amara sors lætitiæ, aut quieti, vix solatii vel tenuis spes relinquitur. Sed illa a Domino: si quidem jam de humano desperatur auxilio; et me quidem rei familiaris sub onere alieni æris et importunitate creditorum urget angustia, sed hanc solicitudinem denigrat mœror, et quicquid privatum est, impetus fortioris, et publici metus absorbet. Sentis ipse quid sentiam, quod loquor tibi ipsi, ut arbitror, jugi meditatione proloqueris, et mœstum dicturientis verbum mente prævenis circumspecta. Nam et tu nisi teipsum exueris, dum de communis domini nostri sollicitaris infirmitate, cura vigilet continua, versaris in laboribus et doloribus nostris: dum universalis ecclesiæ, a cujus uberibus coaluimus, collisiones vides, causam pensas, pericula præmetiris, dolorem dolori adjicit meditatio, dolorem quem ferre non sustines. In his tamen omnibus mitius agitur tecum, qui ad omnem auram et horam, et ad omnem querelam familiæ desolatæ præsens non cogeris lachrymari, qui liberioris conditionis fortunam nactus,nequaquam times tibi aut exilium imminere, aut necessitatem piaculare flagitium committendi. Degis enim sub principe, cujus memoria in jucunditate et benedictione est. Nos autem timemus supra modum ne Teutonicus imperator circumveniat fraudulentiis suis, et subvertat serenitatem principis nostri, mihitam parum videtur habere discretionis, quem conventiculi Papiensis præsumptio movet, nisi ut Alexandri, si quis de ea dubitet, electio, etiam partis adversantis testimonio roboretur. Ut enim temeritatem illius præteream, qui Romanam ecclesiam, quæ solius Domini reservatur examini, judicare præsumpsit, et eum qui fuerat excommunicatus, sicut cardinalium indicat inhonoratio Bisuntina, edicto peremptorio citavit ad judicium, et præjudiciali sententia alterum veteris officii, et dignitatis nomine, alterum appellatione Romani pontificis salutavit, senatoribus et populo favoris sui revelans arcana: quidquid Papiæ gestum, est tam æquitati, quam legitimis constitutionibus, et sanctionibus patrum invenitur adversum. Quippe absentes condemnati sunt, et in causa non examinata, imo potius non ibi, non sic, non a talibus examinanda, impudenter, et imprudenter, et nequiter est præcipitata sententia. Sed forte absentantes quam absentes potius dici placet. Hoc plane his qui sanctæ Romanæ ecclesiæ privilegium aut ignorant, aut dissimulant. Universalem ecclesiam quis particularis ecclesiæ subjecit judicio? quis Teutonicos constituit judices nationum? Quis hanc brutis et impetuosis hominibus auctoritatem contulit, ut pro arbitrio principem statuant super capita filiorum hominum? Et quidem hoc furor eorum sæpissime attentavit, sed auctore Domino totiens prostratus et confusus super iniquitate sua erubuit. Sed scio quid Teutonicus moliatur. Eram enim Romæ, præsidentebeato Eugenio, quando, prima legatione missa in regni sui initio, tanti ausi impudentiam tumor intolerabilis et lingua incauta detexit. Promittebat enim se totius orbis reformaturum imperium, et urbi subjiciendum orbem, eventuque facili omnia subacturum, si ei ad hoc solius Romani pontificis favor adesset. Id enim agebat, ut in quemcumque denunciatis inimicitiis materialem gladium imperator, in eundem Romanus pontifex spiritualem gladium exereret. Non invenit adhuc qui tantæ consentiret iniquitati, ipsoque repugnante Moyse, i. e. contradicente lege Domini, Balaamitam sibi ascivit pontificem, per quem malediceret populo Domini. Filium itaque maledictionis, per cujus designationem et expectationem, per multas successiones, a primis familiæ patribus ad ipsum, cui reservabatur, maledicti derivatum est et cognomen et nomen. Et forte ad purgationem et probationem ecclesiæ Romanæ, Teutonicorum impetus, tanquam Cananeus alter, relictus est in æternum, ut semper ad eruditionem ipsam inquietet, victusque corruat, ipsaque fortior, gratior et gloriosior Sponsi reddatur amplexibus post triumphum. Sic ad gloriam patrum, teste Lateranensi palatio, ubi hoc invisibilibus picturis et laici legunt, ad gloriam patrum, schismatici, quos secularis potestas intrusit, dantur pontificibus pro scabello, et eorum memoriam recolunt posteri pro triumpho. Libera debent esse judicia, et quisquis ea viribus nititur perturbare, capitalem ab antiquis constitutionibus meretur pœnam. Porro ecclesiastica debent esse liberrima. et de sacrorum canonum sanctione, sicut electio pastoris est in ecclesia libere, et sine mundanæ prænominatione celebranda, sic eadem in ecclesia a judicibus ecclesiasticis, amotis secularibus terribilibusque personis, secundum regulas ecclesiasticas examinanda est: quicquid vero contra præsumitur,in irritum devocatur. At hæc velut in castris, et sub gladio, minis et terroribus spes examinationis a simplicibus, a meticulosis, fraudulenter et violenter extorta, a dolosis, violentis et malitiosis, contra jus et fas, præcipitata est. Quid tamen inquisitum est, quid probatum? utrius scilicet electorum canonica, aut sanior esset electio, facti quæstio simulabatur, et juris. Factum itaque, pro voluntate partis, quæ ponit carnem brachium suum, propositum est, et probatum. Probatum est, inquam, Victorem solum electum, a saniore parte cardinalium petitione populi, consensu et desiderio cleri, et solemniter jumentatum, locatum esse in sede Petri, præsente Rollando, et non contradicente, immo consentiente, et suis clericis præcipiente ut ei obedirent, quem in sede apostolica videbant pontificii insignibus decoratum. Hoc quoque probatum est, quod duodecimo die post promotionem Victoris, egressus ab urbe Rollandus prope terram Seculi in loco non celebri primum est jumentatus. An non inspexisti probationis modum? Hoc enim juraverunt, decanus basilicæ B. Petri, et duo fratres ejus in persona totius capituli, juraverunt et religiosi, rectores cleri Romani: hoc ipsum præfectus verbis, et alii cives jurare obtulerunt: sed clericorum dumtaxat recepta sunt juramenta, quoniam hæc omnia tractaverunt manibus suis. Quis vel cæcus non deprehendat tam manifestam malitiam, mendacia tam aperta? Nam fere omnibus notum est, cujus momenti sint, præsertim in electione Romani pontificis, rectores illi, quos ad tuendam malitiam suam concilium Papiense magnificat. Cui non est incredibile eos hæc tractasse, qui jactitant. Sed esto, quod interfuerint initio jurgiorum, numquid R. usque ad conservationem suam per dies duodecim persequuti sunt? Numquid hoc vidit capitulum B. Petri, in cujus persona juratum est, an rectores quipro se juraverunt? Numquid hæc omnia præfectus vidit, exul, et cui urbem intrare non licet? Sed et ipse, ut vulgariter dici solet, Octaviani nepos est, et e vicino, ut rectius dixerim, cognatus, utpote sororis filius. Sed alii cives hæc omnia inspexerunt, ut tuto jurarent. Numquid ad terram Siculi accesserunt? Plane fideliter examinati sunt testes, qui hæc omnia, præsente illo sacro concilio, juraverunt. Sed de industria civibus remissa est necessitas juramenti, quoniam non erant utique juraturi. Nam etsi non conscientiæ, at famæ dispendium apud concives suos incurrere verebantur. Cæterum sauioris partis numerositas quo defluxit? Si prudentiæ et justitiæ incolumitate vigebant, quo motu recesserunt a veritate et justitia quam tenebant? Anne pecunia illa corrupti sunt, quam senatores se ab Octaviano accepisse confessi sunt, ut jurarent promotionem ejus? quæ reparationi murorum a populo addicta est, acclamantibus multis, quod non licet mittere eam in Corbonam, eo quod pretium sanguinis est? Ex illo magno nervo soli tres remanserunt, digni quidem cardinales, de quibus Teutones in castris ferrent sententiam. Audivit hæc omnia Willelmus Papiensis cardinalis S. Petri ad vincula; præsente concilio non negavit. Sed quid pro Victore asseruit? quare neglecta est attestatio ejus? Interrogandus erat: satis enim habebat oris et pectoris, et ætatem, ut pro se loqueretur. Sed plane interrogatus non est, quod fuerat negaturus, et scienter obmutuit in tumultu, qui furoris videbat impetum, et quod hæc præsumptio in nullo præjudicat ecclesiasticæ libertati. Unum tamen edoctus sum silentio ejus, quia qui in tanto discrimine ecclesiæ non videtur ad martyrium properare, si Victoris adeo sana fuit electio, quare cardinales episcopi et omnes alii, exceptis his tribus, quos tu quidem noveras, sed amodomundus agnoscet, consecrationi illius defuerunt? Quid ascitos Tusciæ episcopos a consecratione inhibuit, nisi sacrilegii conscientia? Miror quod omnes pauperem sequuntur Alexandrum, maluntque cum eo exulare a facie principum, quam adhærentes æmulo ejus cum principibus gentium imperare. Hic episcopi, hic presbyteri, hic diaconi, hic curia tota, et ordine de tanto quisquis non exulat, hic est: eos Papiensis concilii sententia non terret, sed in ipsum imperatorem, et idolum suum cum omnibus cultoribus suis, sperantes in Domino, in potentia virtutis ejus, confortati in Spiritu sancto sententiam anathematis intorserunt. Transeo ad novas et inauditas decretalis synodi subscriptiones, in quibus ex episcoporum defectu pro eis comites admittuntur, in quibus illi praecipuam sibi vendicant auctoritatem episcopalium sedium, quarum aut nulla est aut electio reprobata. Reginaldus enim cancellarius imperatoris se Coloniensem gessit archiepiscopum, quum certum sit electionem ejus a Romano pontifice, beato Adriano, fuis se damnatam, nec video quare, quum episcopatum ambiat, a Victore suo distulerit consecrari, nisi quia imminentem ruinam timet. Guido comes de Planderada, Ravennatis archiepiscopi supplevit vicem, quum nec filius suus, cujus electio quassata est, licet bonus juvenis sit, adhuc vice archiepiscopi fungi possit. Cui non hæc ridicula videantur? Scenæ theatralis hæc species est, potius quam reverendi imago concilii. Quid, quod regnorum et provinciarum magnus, falsus tamen, collectus est numerus, ut subscriptores isti ignaros rerum secum facilius in præcipitium trahant? Quis ad illius concilii statuta moveatur, ubi
sedere patres censere parati,
Si regnum, si templa petat, jugulumque senatus,
Passurasque iufanda nurus.
et si quid tyrannicum atrocius excogitari potest? Et quidem bene cum ecclesia actum est, quod Cæsar, qui aderat, plura jubere erubuit, quam ipsa pati. Possem pluribus ad ea quæ scripsisti rescribere, sed hæc satis esse arbitror ad persuadendum, ut si fieri potest, Alexandrum dominus Remensis recipiat, et consensus, si ita viderit expedire, donec fiat, commode differatur. Nam hoc satis persuasum credo ut non acquiescat imperatoris idolum adorare. Si vero periculum immineret, rem interim differri commodissimum est. In rebus arduis periculosa est præcipitatio, et mora quæ in rebus expeditis periculum trahit, frequenter parit opportunitatem gerendorum. Papiensis et Placentinus episcopi satis et supra modum, pro parte quæ confidit in homine, sollicitati sunt, sed neuter eorum consensit consilio et actibus iniquorum, quoniam expectant et ipsi regnum Domini, eis tamen imminet imperator, ut eorum exemplo roborati remotiores verbum faciant pro veritate securius, ascendentes ex adverso luporum, seipsos murum opponant inexpugnabilem pro domo Israel. Et quia tibi non aliter ac mihi ipsi loquor, quicquid fervet in pectore, patenter exponam. Tu quasi vicinior, et cui rerum facies familiarius innotescit, poteris de singulis plenius et fidelius judicare. Si schismaticus furor roboratis partibus minus ingruerit, ut penes quos ecclesiæ Romanæ constet auctoritas, esse possit ambiguum, nihil mihi videtur consultius, quam præelectionis sententiam differri in diem revelationis justi judicii Domini, quoniam illa sola dies victum factura nocentem est. Si quidem, ut ait ille,
Nulla manus belli mutato judice pura est.
Et hominis justitia meritorum veritate non plane, non pleno intellectu, aliqua erroris nube plerumque sub-vertitur. At justitia Domini in æternum justitia est. Interim donec illuminet abscondita tenebrarum, invocandus est et rogandus, ut manifesto demonstret judicio, quem ipse præelegit accipere sortem ministerii hujus. Si tamen nihil est quod quæstioni faciat locum, aut dubitare permittat vel Academicum fere ad omnia fluctuantem, quum novum par decertantium, in omnium intuentium stuporem Domino permittente processerit, hinc tota stante Ecclesia, inde solis tribus flagellis arundineis, in se, dum scindere unitatem moliuntur, divinam provocantibus ultionem. Si personam personæ conferas, alter litteratus est, modestus, humilis, justitiæ zelator: alter solam semper amplexus est vanitatem: si causam causæ, alter ingessit se tanquam fur et latro manu violenta, exquisitis dolis, sponso indignante, in sponsæ amplexus irruit: alter casto pudore substitit antequam introduceretur a sponsa. Unde verendum ne tam manifesti sceleris dilata damnatio suum schismati videatur præbere consensum. Licet dominus Cantuariensis languore gravissimo, ut nosti, teneatur, hujus tamen necessitate verbi, convocatis episcopis et clero totius regni, Londinum properat, ut fratrum convocato concilio, quid facto opus sit, domino regi eum consulenti significet. Timebamus ne ex causa itineris amplius gravaretur: ideoque Acardum vestrum per aliquot dies detinui renitentem, ut de statu Domini, ipso referente quæ viderat, certiorari possis. Ex quo autem lecticam ascendit, aliquatenus videtur confortatus, licet adhuc nimium infestetur: aliquantulum interdum quievit vomica et sponte naturali, purgatio reparatur. Wintoniensis et Dunelmensis, ut aiunt, si Octaviano palam auderent pro voto suffragari, libenter cederent in partem ejus: e contra Eboracensis, et thesaurarius noster fovent totis viribus Alexandrum, non tamen soli sunt, quo-niam pars hæc pluribus est et melioribus accepta, sed eam vehementius tuentur.