Supremis deficientium voluntatibus suum accommodant jura favorem, et in se velut inhumanus provocat iram Domini, qui piis eorum desideriis obvius contradicit. Nostra quidem voluntas est, et quæ Domino auctore numquam mutabitur, ut residuum bonorum nostrorum mobilium, quæ propter necessitates domesticas, et diuturnitatem languoris usque ad exitum vitæ duximus conservanda, in usus pauperum omnino cedant, secundum quod nobis Dominus inspiravit, et sicut dedimus in mandatis venerabili fratri nostro Waltero Roffensi Episcopo, et fidelibus nostris, Philippo cancellario nostro, magistro RadulfoLexoviensi, et Joanni de Saresberia quos eleemosynæ nostræ dispensandæ præfecimus: præcipimus ergo quod ab initio dispositionis nostræ præcepimus, et omnibus ministris et fidelibus nostris, per fidem quam nobis debent, injunximus, ut istis obtemperent, et eis omnia nostra exponant, et amicos Dei omnes suppliciter exoramus, ut pro misericordia Domini omnipotentis, eis auxilium et consilium præbeant. Omnes autem qui in præfatis pauperum rebus fraudem committent, aut qui, quo minus dispositio nostra procedat, impedient, anathematis sententia condemnavimus, ipsique officiales regis, si se dispositioni nostræ perturbandæ immiscuerint, se fidelium communione noverint esse privatos, et tanquam sacrilegi, et excommunicati ab introitu omnium ecclesiarum abstineant. Omnibus autem dispositionis nostræ adjutoribus, benedictionem Domini et nostram damus, et ipsos beneficiorum sanctæ Cantuariensis ecclesiæ participes constituimus, eisque de injuncta sibi pœnitentia 40 dierum indulgentiam facimus. Præterea ex parte omnipotentis Domini et sub anathemate interdicimus, ne quis officialium domini regis ad res, quæ propriis monachorum Cantuariensis ecclesiæ usibus dicatæ sunt, temerantia manum præsumat extendere, sed habeant omnes res suas in ea integritate, et libertate, qua easdem ipsis domini papæ et nostro privilegio fecimus confirmari. Ad hæc sub eodem anathemate, terrarum, quæ ad archiepiscopum pertinent, omnem alienationem fieri prohibemus, et excidia, et damna nemorum, donec nobis successor subrogetur, nisi quantum necessarius ecclesiæ exegerit usus, vel dominus rex proprio ore præceperit, vel misericordia discreta cum moderatione, pauperum hominum necessitati indulserit. Sub eadem quoque interminatione clericis episcopatus nostri prohibemus indebitis exactionibuset injustis vexationibus opprimi: et eis omnes libertates et consuetudines justas, quas habuerunt tempore Willelmi bonæ memoriæ decessoris nostri, præcipimus observari.