Nos super re non ambigua consuluistis, et quam præsertim a sapientibus expediri potius oportuerat, quam differri. Siquidem rerum turpium nulla deliberatio est, turpitudinis dilata repulsa quandam consensus inhonesti prætendit imaginem. Quid autem turpius est, quam totius divinæ legis auctoritate contempta in sancta sanctorum impudenter irruere, et impellente avaritia, contra jus et fas, jus hæreditarium in rebus ecclesiasticis imo et in ipso altari vendicare. Quis, nisi profanus, patienter audiat, nedum petat, quod tam manifeste sacri canones inhibent, quod utriusque testamenti tam expresse condemnat auctoritas. Revolvite canones, quoniam in hac partelatissime patent, et plane videbitis petentium talia improbatam esse petitionem, et eorum qui tales audiunt, durissime plectendum esse assensum, Non est relictus nobis dissimulandi locus, quia in consilio Lateranensi, cui nos et vos, frater Episcope, interfuimus, domino Innocentio præsidente audivimus, vota talia, promulgato canone condemnari. Sed forte regia nos urget auctoritas, recte quidem nisi sciretis Dominum homini præferendum, nisi religio Principis possit circumveniri, nisi per subreptionem ab eo nonnulla esse extorta, jam fuissetis experti. Summa ergo consilii nostri hæc est, ut legi Domini et sacris canonibus, juxta professionem vestram obtemperetis: et quoties vos tales augustiæ presserint, incidere in manus hominum, quam Dei viventis, tutius judicetis. Sed est forsan unde merueritis super successionibus hujusmodi vexari, eo quod in fraudem canonum ad cessiones et substitutiones illicitas nimium proni estis.