Graviter offendit in Christum, cui in fratrum unitate amœnissimus factus est locus, qui ea quæ in domo ejus ad pacem facta sunt, nititur perturbare. Nos autem Cantuariensis ecclesiæ semper dileximus pacem, et Domino propitio, nobis in fratres nostros caritatis in dies profecit affectus, et ab eis post tempora nostra omnem auferri cupimus materiam scandalorum. Ex nostra itaque conscientia idoneos pro facultate custodes præfecimus ordini, et quorum ministerio per gratiam Domini jam annis pluribus religio profecit: et extrinsecæ administratio possessionis solito laudadabilius procurata est. Quod ergo statuimus, auctoritate qua fungimur manere præcipimus inconvulsum, et priores amori utilitati subditorum insistere, et subditos in omni humilitate et reverentia, suis obedire prælatis. Walterum quoque, quem ob suam non ecclesiæ culpam, a prioratu amovimus, ab officio prioratus, et subprioratus, et omni prælatione, ordinis, in ecclesia Cantuariensi in perpetuum submovemus, indulgentes tamen ei, si pacificus fuerit, consortium fratrum, et cohabitationem Cantuariensis ecclesiæ: et si laudabiliter se privatus habuerit, eum ad alias obedientias ecclesiæ nostræ, vel ad alterius ecclesiæ regimen ascendere non vetamus, dum ad prioratum et subprioratum, et cæteras claves ordinis interdictas nequaquam aspiret.Si vero unquam ad hoc aspiraverit, omnes quos hujus moliminis habuerit adjutores anathemati subjugamus. Tibi quoque, Waltere, ne hoc facias, ex parte omnipotentis Dei, sub anathemate interdicimus, et quacumque die hoc attentaveris, omnibus fratribus nostris episcopis, et omnibus parochianis et subditis vestris in virtute obedientiæ præcipimus, ne tibi donec cesses, et condigne satisfacias, ullomodo communicare præsumant. Sed et siquid machinatus fueris in fraudem hujus nostræ constitutionis, te cum omnibus complicibus tuis jam dictæ sententiæ noveris subjacere. Noli ergo frater, errare, noli, Deus enim non irridetur, sed habe pacem cum fratribus tuis: et quod in nos immeritos deliquisti, tibi indulgeat Deus. Deus pacis et solatii sit vobiscum, dilectissime frater, et nos, quos ad præsens separat humanæ conditionis infirmitas, in æterna beatitudine secum perpetuo faciat exultare.