Licet orbitati vestræ paterno compatiamur affectu, magnum tamen ex eo concepti doloris habemus solatium, quod beatum patrem vestrum ad superna migrasse confidimus, et apud patrem misericordiarum solitis precibus, sed efficacia majori, patrocinari poterit et nobis et vobis. Cæterum quia sine periculo animarum, rerumque dispendio, viduitas ecclesiæ desolatæ protelari non potest, caritatem vestram rogamus, et exhortamur in Domino, ut idipsum sapiatis, et omnem scandalorum et schismatis occasionem omni cum diligentia declinetis, incedentes unanimes in domo Domini, et quæ Jesu Christi sunt, privatis commodis præferentes. Quo vero, sicut oportet, possitis in providendo vobis pastore procedere, præcipimus quatenus ad conservandam ecclesiæ pacem, dominum regem, honesta de collegio vestro legatione transmissa, adeatis, preces ei devotione debita porrigentes, ut canonice eligendi vobis pastorem libertatem concedat, et destitutioni ecclesiæ, ea, quæ Christianum principem decet, miseratione provideat.