Venerabilis frater noster Mauricius Bangorensis episcopus, facultate et possessione tenuis, sed opinione nostra vir religiosus, et timens Dominum, ecclesiam,cui auctore Domino præsidet, turbatam et deturpatam invenit a malitia inhabitantium in ea, utpote legis divinæ ignaram, et canonicas institutiones penitus ignorantem. Gens enim rudis et indomita, bestiali more vivens, aspernatur verbum vitæ, et Christum nomine tenus profitentes, vita et moribus diffitentur. Ab his enim Christiani usitato commercio in partes transmarinas venundati, ab infidelibus captivantur. Legem vero matrimonii contemnentes concubinas, quas cum uxoribus habent, commutant pretio, et crimen incestus ignorantes, consanguinearum turpitudinem revelare non erubescunt. Quod autem miserabilius, ut populus, sic et sacerdos, eisdem imbuti erroribus, pestem fovent, et pernicioso corrumpunt exemplo, quos ad viam virtutis et veritatis reducere oportebat. Ad hunc vero pestilentiæ cumulum, istorum barbarorum princeps O. et rex avunculi sui abutens filia, tam a nobis quam ab Episcopo suo, frequenter admonitus, ut licentius et liberius possit in sua malitia permanere, partem cleri non modicam in patrocinium flagitiorum suorum traxit, et ipsum episcopum bonis suis spoliatum ab episcopatu expulit, quia tam ejus quam populi, zelo caritatis succensus, adeo audacter redarguebat errores. Episcopus vero quosdam de clero, quosdam de populo contumaces, anathematis vinculo innodavit, ipsi vero palantes et vagi ad vicinos episcopos Walliæ, Angliæ, Hiberniæ, Scotiæ, confugiunt, et ab ipsis ordines, chrisma, et alia sacramenta ecclesiæ fraudulenter percipiunt. Unde rigor ecclesiasticæ disciplinæ in partibus illis adeo jam detepuit, ut ibi jam pæne hæresis et schismatis seminarium pullulet. Idcirco sanctitati vestræ, Pater reverende, supplicamus, ut nobis et præfato episcopo suffraganeo nostro in auxilium exurgatis, et patentibus litteris vestris communiter ad episcopos Angliæ, Walliæ, Hiberniæ, Scotiædestinatis, præcipiatis, quatenus quod nos urgente necessitate episcopi apud nos exulantis canonice statuemus in Wallenses, ipsi ratum habeant, et sententiam nostram firmiter observent.