Interdum sibi læsit nasum, vel eruit oculum, qui salutifero signo faciem munire disponit. Quorsum hæc? inquis. Ad illa quæ mihi scripsistis respondeo, non tamen infortunio tuo insulto, miror magis, et tanto acerbiore, dolore compatior, quanto utrumque sincerius diligo: quorum alteri, si querela justa est, opera periit et impensa: alterum perniciosius vitium ingratitudinis dehonestat. Porro alterius jactura longe gravior est. Hinc enim rerum, inde honestatis dispendium. Cæterum, si sapis, hæc versatilis fortunæ injuria tuis usibus militat: compensat enim cognitione rerum, quod ingratorum vitio visa est subtraxisse. Auxit ergo prudentiam, quæ te hoc stimulo voluit excitari. Jubent ab aula duces mercenarios milites, si hostem fortuna subduxerit: eodem imminente avidius revocantur. Quisquis ergo vult stipendiis gaudere perennibus, a militia non recedat. At istud non ducis tantum, hostis quoque beneficium est. Profecto nisi mavis dissimulare, in portu navigas, et pro arbitrio tuo, vestra licet lubrica sit, fortuna mutabit, flabit spiritus tuus, fluent aquæ, grando concidet, coruscationes et tonitrua imminebunt. Movebunturad hæc mentes hominum, et ad conditionis suæ notitiam reducentur.