Causam, quæ inter dilectos fratres nostros canonicos Meritonenses, et monachos de Melsa vertebatur, super possessione loci qui dicitur Acchab. et B. et damnis, quæ sibi canonici querebantur illata, ex mandato domini papæ decidentes, monachos canonicis condemnavimus, in restitutionem præfati loci, ad damna sibi resarcienda. Quorum summam quum illi ad octoginta marcas, servata veritate et adhibita moderatione, extenderent, nos partibus nostris interpositis eam ad 40 marcarum reduximus quantitatem. Vestræ itaque fraternitati mandamus, et domini papæ auctoritate præcipimus, ut præfatos monachos memoratis fratribus, jam dictum locum, et pecuniam præfatam, omni occasione remota, restituere compellatis, ne in executione mandati apostolici negligentiæ vos quisquam arguere possit obnoxios. Hoc autem monachisnon debet suffragari, quod illius præscriptum fundum advocato, sicut nobis confessi sunt, tradiderunt, quum ille qui dolo desiit possidere pro possessore damnetur: unde locum incontinenti restituant, et pecuniam infra instantem festivitatem omnium sanctorum persolvant. Quod si dominus fundi vobis quacumque occasione se opposuerit, eum severitate ecclesiastica, adhibita diligentia, coercere non differatis.