Ab ordine vestro de novo apud vos scandala emerserunt, tanto quidem amariora fidelibus, quanto prævisa minus, et præter opinionem omnium acciderunt. Zelus quidem et contentio, carnalis affectus indicia sunt, et propriæ dignitatis inordinata defensio ambitionem arguit, et convincit. Ecce inter fratres vestros non modo emulatio, sed jam rixa est, jam fere avergit in pugnam. Sæpe interposuimus partes nostras, ut pax reformaretur in domo Domini, et compositione vel judicio scandala de medio tollerentur. Vexati ergo sumus, et non profecimus quicquam, sed fiunt in dies, nisi Deus manum apponat, novissima eorum deteriora prioribus. Abbas de Lisleshulla, et fratres ejus justitiæ semitas non sequuntur eo quod aberrant longius a caritate, et nesciunt viam pacis, utraquepars culpam refundit in alteram: ne tum veritas elucescat, pars abbatis videtur impedire. Inde est quod unanimitati vestræ supplicamus in Domino, ut nostris laboribus nunc demum finem imponatis, et aut pacem reformetis ecclesiæ, si tamen fieri potest, partibus commanentibus, aut in securi justitiæ succidatis radicem arboris, quæ dissentionum et jurgiorum fructus amarissimos facit. Valeat semper dilectio vestra, memor nostri in orationibus suis apud Altissimum.