Illa est regnorum vera pax, et semper optanda tranquillitas, quum in fide et dilectione sibi cohærent membra ecclesiæ, et sacerdotibus debitam reverentiam principes, et principibus plenæ fidelitatis exhibent obsequium sacerdotes. Si vero suis in se facultatibus collidantur, tam secularis, quam ecclesiasticæ potestatis enervabitur vigor, quia juxta vocem Altissimi, in se divisum regnum quodlibet desolatur. Nos autem semper, maxime temporibus vestris, huic unitati conciliandæ et servandæ invigilavimus, et corporis rerumque dispendia fecimus, ut in unum fidei et caritatis hæ concurrerent potestates; et, Domino quidem auctore, huc usque profecimus, sed modo versamur in labore et periculo graviori. Scissura enim ecclesiæ Romanæ novitatis suscitat amatores, et præsumptionibus multam dedit audaciam. Siquidem alii apud nos Alexandrum, alii disponunt et adire et visitare Victorem. Nobis autem incertum est quis eorum causam habeat potiorem nec possumus eos, qui ad alterutrum inconsulta levitate evolant, auctoritate vestra repri-mere, et tenere, sed nec aliquem recipere, nisi consilio vestro, dum res in pendulo est, in regno vestro licitum esse credimus: nec expedit aliquo modo ut ecclesia Anglorum Romanæ ecclesiæ scindatur exemplo, vel regno et sacerdotio præstet materiam contendendi. Quum ergo episcoporum quidam, et abbatum Romam eant aut mittant, quid faciemus nos, qui præ cæteris pendemus a consilio vestro, et sumus præ cæteris Romanæ ecclesiæ obligati? Quicquid enim alii faciant, nos eam ex professione nostra statutis temporibus cogimur visitare. Erit autem nobis periculosum, si apud eum, qui victurus est, quem nondum novimus, alii qui minus honoris ab ecclesia Romana acceperunt, devotionem nostram prævenerint. Dicitur autem quod majestas vestra quibusdam dedit illuc eundi licentiam, et nominatim his qui lætantur de morte Adriani, qui, sicut mater unicum amat filium, ita vos diligebat: et sunt nonnulli eorum, sicut celebre est, in insidiis personæ aut ecclesiæ nostræ. Supplicamus itaque dulcedini vestræ, ut in hac parte provideatis ætati, infirmitati nostræ, et quod magis optamus et oramus, gloriæ vestræ. A modo enim jam breves erunt dies nostri, nec pro eis multum sollicitamur ad præsens, sed pro ecclesia Cantuariensi, quam parvitati meæ et majestati vestræ commisit Deus. Nec est quod vestram magis deceat excellentiam, quam ut eam servetis indemnem. Ipsa est enim caput regni vestri, et vobis et toti regno, fidei parens in Christo. Quicquid autem ei detractum fuerit, vestrum deturpabit honorem, eo quod honor capitis æque numquam cætera membra decebit. Incautus est enim qui caput exponit periculis, ut ignobilem sui honoret partem. Super his expectamus et desideramus consilium et auxilium vestrum. Valeat in ævum sublimitas vestra. Lator præsentium rem plenius exponet.