Quanti me faciunt, qui se meis precibus apud majestatem vestram confidunt posse juvari! utinam mihi fiat secundum verba eorum! Et quidem apud vos fiducialiter ago, non de meorum conscientia meritorum, sed de vestra benignitate præsumens, semper reminiscens cum gaudio et exultatione, quæ processerunt de labiis vestris, quando Ferentini arcam futurorum, annulum proprium mihi contulistis, et balteum. Ab illo ergo die speravi semper in his, scio per misericordiam Domini vestram, quoniam non confundar. Ex tunc lator præsentium amicus mihi extitit, licet bonæ memoriæ Henrico Eboracensi archiepiscopo, qui me persequebatur, ut scitis, ad-hæserit his diebus, unde ei debeo gratias ampliores. Vobis pro eo supplicatur a magnis viris, et talibus, ut magni reputare debeam, si vestigia eorum mihi liceat adorare. At certus sum quod quanticumque sint, nullus eorum me minimo servulo vestro vobis fidelior est, aut devotior. Ad pedes ergo misericordiæ vestræ provolutus supplico, ut justitiam ejus promoveri præcipiatis, nec eum ab arctioris vitæ via, quam religiosorum consilio aggressus est, permittatis avelli ob eorum improbitatem, quibus videtur esse religio consummata, si in causis omnibus obtinuerint. Ab ordine vestro de novo apud vos scandala emerserunt, tanto quidem amariora fidelibus, quanto prævisa minus, et præter opinionem omnium acciderunt. Zelus quidem et contentio, carnalis affectus indicia sunt, et propriæ dignitatis inordinata defensio ambitionem arguit, et convincit. Ecce inter fratres vestros non modo emulatio, sed jam rixa est, jam fere avergit in pugnam. Sæpe interposuimus partes nostras, ut pax reformaretur in domo Domini, et compositione vel judicio scandala de medio tollerentur. Vexati ergo sumus, et non profecimus quicquam, sed fiunt in dies, nisi Deus manum apponat, novissima eorum deteriora prioribus. Abbas de Lisleshulla, et fratres ejus justitiæ semitas non sequuntur, eo quod aberrant longius a caritate, et nesciunt viam pacis, utraquepars culpam refundit in alteram: ne tum veritas elucescat, pars abbatis videtur impedire. Inde est quod unanimitati vestræ supplicamus in Domino, ut nostris laboribus nunc demum finem imponatis, et aut pacem reformetis ecclesiæ, si tamen fieri potest, partibus commanentibus, aut in securi justitiæ succidatis radicem arboris, quæ dissentionum et jurgiorum fructus amarissimos facit. Valeat semper dilectio vestra, memor nostri in orationibus suis apud Altissimum.