Apostolicæ sedis mandata filii obedientes exequuntur: qui eis reluctantur, constat damnationis in se provocare sententiam. Nos autem ab initio promotionis vestræ, interdum cum salutis vitæque discrimine, summi pontificis amplexati sumus obedientiam, et antequam nos innocentiæ crimen subruat, desideramus vita luceque privari. Et vos quidem, si reminisci placet, obedientiæ nostræ prompta habetis experimenta. Nam decessorum vestrorum tempore, naufragium, exilia, nuditatem, pericula mortis, sicut ecclesia Domini novit, pro fide sanctæ Romanæ ecclesiæ non subterfugimus, sed ex adverso principum stetimus, parati, si opus esset, pro indemnitate ecclesiæ proprium sanguinem immolare. Vestris quidem creditoribus satis fecimus, et onus vestrum libentissime transtulimus in humeros nostros. Nunc demum onus vestrum potius portamus, quam nostrum, eo quidem gravius, quo, nisi provideritis, non modo vestram minuet auctoritatem, sed Romani pontificis, quod magis veremur, gloriam adnullabit. Si quidem latorem præsentium Hugonem fidelem vestrum, juxta mandatum vestrum, exigente contumacia domini Londoniensis præbenda Londoniensis ecclesiæ investivimus. Episcopus tamen non modo nostris, sed apostolicis decrevit obviare mandatis. Vos itaque, si placet, honorem vestrum servabitis, et faciem nostram ex causa obedientiæ confundi non patiemini. Nam qui sedis apostolicæ contemnit legatum, eum videtur potiuscontemnere qui misit illum. Cætera, quæ ad præsentem articulum pertinent, lator præsentium poterit viva voce commodius aperire.