Pastorum absentia vel negligentia tantam infert ecclesiis læsionem ut quod facile, aut brevi tempore, in moribus aut rebus perit, vix magno labore, multa vigilantia, longo. temporis spatio valeat instaurari. Exercitus namque, rapinæ, multiplex temporalium jactura eminent, domi grassatur hostis, imo ramorum et religionis tam propagine quam radice succisa, leo rugiens expositum invenit ubique quem devoret. Qui vero, in tanto periculo constitutus, non timet; non tam exanimis quam exanimatus est. Sed et illorum, qui tantis debent morbis occurrere vel mederi, periclitatur salus, nisi totam vigilantiam suam erogent in procuranda salute subditorum. Unde et nos desolationi vestræ paterno compatientes affectu, a domino nostro rege obtinuimus, ut secundum institutionem sacrorum canonum pastorem idoneum vobis præficere valeamus. Res autem celeritatem et diligentiam exigit, quum omnis mora salutis differendæ periculum trahat, et ecclesiæ vestræ status in eo versetur calculo, ut religiosis vestris lugendus potius quam referendus videatur. Religio perit interius, exteriora distrahuntur, diripiuntur, et defluunt; non est domi qui auxilium porrigat aut consilium. Morbus jam inveteratus est, quum diu defuerit qui hæc inala propulsare vellet et posset. Quia ergo præsentiam nostram vobis ad præsens non possumus exhibere, venerabiles fratres nostros Gauter. Conventrensem et Alf. Wigor-nensem, episcopos, dilectos filios vestros, per Sorensem et Winchelcumbensem abbates ad vos transmittimus, in virtute obedientiæ pro auctoritate apostolica præcipientes, ut eorum consilio proxima Dominica post festum S. Joannis Baptistæ eligatis vobis in abbatem, personam religiosam, litteratam, habentem bonum testimonium ab his qui foris sunt, qui auctore Domino præesse valeat, et prodesse. Si vero prænominatorum fratrum aliquem animo et corpore abesse contigerit, nihilominus obtineat apud vos consilium reliquorum. Scimus autem quod tam religioso, tam salubri consilio gratanter acquiescet, quisquis in vobis non quærit quæ sua sunt, sed quæ Jesu Christi. Illorum vero vocem omnino evacuamus, qui sancto Spiritui resistentes a prænominatis fratribus ad hoc destinatis, invenientur suam, et aliorum, quantum in ipsis est, impedire salutem: nec ad dominum regem se credat aliquis vestrum habere confugium, quia ei salutis vestræ dilatio molesta erit, qui vobis, ne differretur, in hac parte commisit vices suas. Valete.