Præsentium attestatione notum facimus universitati vestræ, controversias, quæ inter venerabilem fratrem nostrum Ricardum Londoniensem episcopum, et Henricum de Londonia vertebantur, amicabili compositione in hunc modum esse sopitas. Nobis siquidem assidentibus viris venerabilibus Roberto Lincolniensi, Willelmo Norwicensi, Gileberto Hereford., et Hilario Cicestrensi episcopis, idem Henricus in medio contendens asserebat archidiaconatum Colecestrensem, et ecclesias de Fuleham et Stubeham juste sibi competere, et ipsum episcopum teneri obnoxium ad sex libras annuatim sibi persolvendas, et ad hæc incontinenti probanda et testes produere, et instrumenta proferre paratus erat. Factum est itaque utriusque partis assensu, nostra interveniente auctoritate, quod Rogerum le Brun ecclesiam de Fuleham, quam tenebat, in manu episcopi sponte refutavit, et idem episcopus statim eam prædicto Henrico concessit, et inde eum investivit, hac inserta conditione, quod quum idem Rogerus ecclesiam de Stubeham morte aut sponte, vel quacumque ratione tenere desierit, Henricus eam sicut suam libere recipiet, et post ecclesiam de Fuleham episcopo Londoniensi, qui pro tempore fuerit, resignabit. Et hæc volente Rogero pro bono pacis consentiente facta sunt, ipso et decano, et capitulo ecclesiæ beati Pauli Londoniensi præsente et annuente, unde et Henricus propter hæc memoratis controversiis omnino renuntiavit, et episcopo plenarie reconciliatus est, ita quod episcopus et ecclesia ejus chartis suis hanc compositionem debent confirmare. Et nos igitur ipsam auctoritate sedis apostolicæ, cujus vice fungimur, roboramus, et inconvulsam manere præcipimus.