Post discessum magistri Willelmi et Rad., quibus negotium, de quo loquuti sumus, multa precum instantia commisi, Norwicum profectus sum, ibique negotium vestrum quanta oportuit devotione et fide gessi. Mea ergo instantia, et amicorum nostrorum, Joannis monachi, et Magistri N., quod vobis debebatur a domino Norwicensi obtinui, licet ille de vobis plurimum conquereretur, et forte merito. Dicebat enim quod quum inter amicos vos præcipuum reputaret, solus in necessitatis articulo ab eo defecistis. Hoc autem contigit quum sub discrimine capitis adversus archidiaconum suum in summo honoris, et famæ periculo dimicaret. Urgebant mala undique, hinc auctoritas apostolica, inde majestas regis. Alterum, potestati faventes sanguini ejus undique imminebant, et, quod perniciosius reputabat, inimici hominis domestici ejus. Amicorum tunc imploravitopem, exploravit fidem, aliisque sibi pro modulo suo assistentibus, solus faciem avertistis in die belli. Quum ergo apud vos sui omnes repulsam paterentur, tandem ipse in propria persona accessit, sed non est exauditus pro reverentia sua. Noluistis enim differre prandium, dum instantis pugnæ videretis eventum. Porro discipulus, qui Dominum cum juramento negaverat, urgente caritate, Dominum sequebatur ut videret finem. Vos autem accessistis ad mensam, dum ille, cui promittebatis amoris obsequium, traheretur ad crucem. His vero de causis credidit vos illius contemnere beneficium, cui in tanta necessitate noluistis præstare subsidium. Ego vero istas et alias objectiones ejus, etsi mihi validæ viderentur, quasi aranearum fila dissolvi, et tandem homini persuasi ut vos inter fidelissimos, et amicissimos reputet. Scio enim quod juxta verbum meum operam dabitis, et diligentiam, ut ope vestra tutus sit ab æmulorum suorum insidiis. Sexaginta solidos, quos ab eo accepi, tradidi A. vestro, quem oportebat resuras distrahere, si clericorum vestrorum vellet impedire clamorem: an benefecerim, rescribetis. Præterea qualiter me cum domino Eliensi versari oporteat, rescribite; an in pondere an puri argenti pecuniam exigere debeam. A vobis namque et non aliunde mandatum accepi. Transii enim fere rem omnino non prætereundam, quum ad incolumitatem honoris et utilitatis vestræ plurimum spectaverit. Si dominus Eboracensis regem coronare vel aliquid aliud adversus ecclesiam temeritatis instinctu moliri tentaverit in provincia nostra, nolite communicare illi, sed ausum reprimite, quia injuriarum nostrarum ultor est Dominus ultionum Cantuariensium Deus: si tamen vos aquilonares sedes nostra læsit in aliquo, satisfacere prompti sumus, dum tamen gravemini nobiscum calculum ponere.