Multorum excessibus viam aperit, qui subjectorum dissimulatis erroribus, ei præstat audaciam delinquendi. Tu autem in injuriam sedis apostolicæ et contemptum nostrum graviter diceris deliquisse, qui postquam ad nos super causa, quæ vertebatur interAlexandrum de Draitona et Radulfum extraneum, appellatum fuit, in præjudicium Alexandri, contempta auctoritate nostra, aliquid ausus es innovare, Unde tibi praecipiendo mandamus, quatenus proxima Dominica, qua cantabitur, Cantate Domino, nostro conspectui appareas, responsurus memorato Alexandro et R. fratri ejus, de inobedientia et contemptu domini papæ, et nostro, et participatione sacrilegii, anathematis: hoc quoque provideas ne multiplicis incontinentiæ, qua nomen tuum sinistræ famæ rumor aspersit, quod minime optamus, reus inveniaris. Nos enim tantos excessus præterire non poterimus incorrectos, ne ex negligentia officii nostri gravius corripiamur ab eo, apud quem, sicut nec munerum, ita non est acceptio personarum.