Immoderatus amor tantam mihi dedit audaciam, ut solicitare præsumem pro meis, et amicorum meorum necessitatibus, quum sim pulvis et cinis, apostolicam majestatem: verum pro his fiducialius supplico, quos vobis, pater amande, et sanctæ Romanæ ecclesiæ fideliores agnosco, inter quos est venerabilis pater dominus Norwicensis, qui sicut promptiori et pleniori devotione apostolatui vestro submittitur, in ecclesia Anglorum fructuosius famulatur. 1ta manifestis calumniis sæpius affligitur, indebitis vexationibus mandatorum vestrorum occasione prosternitur, sicut ex rescriptis episcoporum potestis percipere. Walchelinus archidiaconus comprehensus in operibus manuum suarum, ut non modo mandatum nostrum, sed justitiam Domini evacuet, et sacrarum constitutionum laqueos, et judicum manus effugiat, religionem vestram circumvenire nititur, sub prætextu et habitu restitutionis, quum tamen per ipsum steterit, si quid ei deest, quo minus eam habuerit. Taceo quod in redemptionem criminis multa promisit in contemptu sedis apostolicæ ab ea reversus, plura commisit. Ad injuriam vestram venio: spurium, quem ei revertenti a vobis focaria peperit, de sacratissimo nomine vestro appellari præcepit Adrianum: eandem reliquit pater gravidam, sed provida dispositione statutum est, ut si forte pepererit masculum appellent Beneventum, quia illic peregrinatur pater, si fœminam, dicatur Adriana.O verum Romani Pontificis amicum qui et in flagitiis ipsius habet memoriam, et de bonitate vestra, quam impune deludit, nequitiæ suæ nomen imponit! Hic est, domine, hic est, qui sanctum episcopum ea sola ratione persequitur, quia criminibus ejus episcopus adversatur. Quum videatis iniquum, cujus crimina manifesta sunt, præcedentia ad judicium, non ponetis cum eo malitiæ portionem, licet ille vos, quantum in se est, infamiæ suæ reddat participem. Quum enim, etsi non dejectus, a vobis redire debuerit, vel correctus, facta sunt semper hominis illius novissima deteriora prioribus. Dicam, pater, dicam quod consona voce omnium fama concelebrat, qui hunc dimittit, justitiæ inimicus est, et vitio consensus, justitiæ, honestatis, et incontinentiæ profanator. Wigorniensis episcopus, cui commissa est causa ejus, in executione mandati vestri piger est, in proximo Insulam egressurus. Placeat ergo vobis ei subrogare quemcumque volueritis in Anglia justitiæ amatorem, ut causa episcopi quandoque debitum finem sortiatur.