Ad ostium majestatis vestræ pulsare toties erubescerem, nisi pudorem meum et devotionis meæ sinceritas, et eminentiæ vestræ benignitas animaret, et eorum, quibus nulla ratione deesse possum, instantia me ad scribendum compelleret vel invitum. Sanctorum fratrum, quid apud Meritonam Domino famulantur, et luce bonorum operum illustrant insulam nostram, vexationibus et injuriis tanto magis compatior, quanto certius habeo eosdem a læsione omnium abstinere, et quod omnibus insulanis patet, utilitati proximorum totis viribus inservire. Ad vestrum ergo apostolatumconfugere compelluntur, ut laboribus eorum manum misericordiæ porrigatis. Inter cætera ecclesiam de Effingeham, quam eis, petente domino fundi, donavit dominus Winton., et gloriosus decessor vester Eugenius, secutus ejusdem domini Wintoniensi scriptum, sub privilegio confirmavit, in injuriam apostolicæ majestatis, et confusionem sanctorum canonum contulit memoratus episcopus cuidam publicano fere laico filio sacerdotis, qui in ea ecclesia ministraverat. Ecclesiam quoque eorum de Uppetona miles quidam dissimulante episcopo impune suis decimis spoliavit. Hoc autem, præpediente magnitudine quorumdam justitiæ detrahentium, et invalescente malitia multorum, nisi urgente mandato vestro non potuerit emendari. Placeat ergo dignationi vestræ, prædictorum fratrum causas, et personas benigne admittere, et cito remittere, quia temeritas eorum, qui in usus pauperum, ultra quam hunc, domi expendunt, moram refugit longiorem. Profecto si latores præsentium familiarius inspexeritas, multarum magnarumque virtutum parvum hospitiolum in altero poteritis admirari, et quum utrumque caritati vestræ commendet spiritus: alteri caro et sanguis gratiam compacabit. Prosit Meritonensibus, quod dum essetis in ecclesia beati Rufi, bonus odor eorum ad vos usque pervenit, et quod mihi servo vestro communicare solebat inter loquendum dignatio vestra.