Arguendus eram, pater, si non conatibus meis in executione mandati vestri necessitas potius quam negligentia obstetisset. Ergo quia Magistrum Willelmum, ex quo a vobis discessi, videre non potui, antequam visis litteris vestris ipsum ad dom. A. per dom. archiepiscopum ad impetrandas inducias fecerim evocari. Laboravit ad hæc archiepiscopus, et ego adhibitis sociis laboravi, sed non periit in eo labor noster. Veniet itaque ad diem sibi præfixum, et forte qui nostras contempsit, si tamen necesse fuerit, preces nostras admittet. Convenimus super negotio dominum Cicestrensem, explorantes animum ejus quem proculdubio in hac re timere non oportet, quia nobis jurejurando firmavit, quod licet sibi ipsi magnam irrogaretis injuriam, nullam sibi vellet fieri ultionem, nisi adeo enormis esset, quod salvo honore dissimulari non posset. Novit enim innocentiam vestram, et quem in se habeatis affectum. Præcepit ergo ut vobis scriberem sibi non displicere, si mandatum domini papæ ad unguem exequimini. Scit etiam quia necesse est vobis ut illud impleatis. Vestro quoque A. dedit in mandatis ut vobis dicat, quatenus scripto meo credatis. Scitis forte quare ipsum hoc idem scribere non decuerit. Hoc quidem vult haberi secretum. In festo Magdalenæ, de pertinentiis ecclesiæ de Celcra, quæ ad jus vestrum pertinet, ante dominum archiepiscopum litigabitur. Consulo ut ipsa die aliquis vestrorum adsit, saltim cursor cum rescriptis munimen-torum vestrorum, et jus vestrum possimus protestari. Si quid est quod nuntii vestri attulerint quod ad Wigornensem spectat, sine mora exhibeatur et ei et archiepiscopo.