Juxta relationem vestram habemus quod possimus de fraternitate vestra causari, qui ex constitutione sacrorum canonum, coepiscopis denuntiasse debuistis flagitiosum illum, quem epistola vestra nobis depinxit, ab ecclesia vestra ob tanti sceleris atrocitatem, anathemate condemnatum. Nos autem, licet venerabilis fratris nostri Eboracensis archiepiscopi litteris fretus fuerit, et pro eo multi et magni viri, culpam aut omnino reticentes, aut minuentes supplicaverunt: ei neque communionem indulsimus, nec itineris poenam remisimus, sed tantum terminum prorogavimus usque ad exaltationem sanctæ crucis, nihil eorum quæ ei injuncta fuerunt, in aliquo immutantes. Quia ergo malitia sua aut fallacia ei lucrosa esse non debet, eundem fraternitati vestræ juxta canonicos sanctiones tractandum relinquimus, mandantes ut pro modo culpæ tanti flagitii, scelus ea severitate puniatis, ut delictum ejus auctore Domino per pœnitentiam deleatur, et cæteri vel timoris metu a similibus terreantur. Nos enim per misericordiam Domini criminum patroni esse noluimus, sed ultores, gratum ha-bentes, quod zelum justitiæ inter barbaros retinetis, ratum habituri quicquid secundum Dominum statuetis in illos, qui crucifixum adhuc, qui in ecclesia adorandus est, persequuntur.