Sicut clementioris famæ beneficio nobis innotuit, virtus vestra semper in Domino prosperatur, qui successus vestros adjectis successibus cumulare non desinit, et in tanto prosperorum cursu, vestri et sui dedit habere notitiam. Et quidem quæ apud nos sunt, tanta pacis et quietis lætitia perfruuntur, ut bellicæ tempestatis, et cladis publicæ, totamque præcedentium malorum seriem regni vestri felicitas præter opinionem popularem demulceat, vel omnino absorbeat. Digitus Dei est hic, qui in manu pueri sui domini mei regis aurea reformat sæcula, et omnium auctore Domino molestiarum a commissis vobis nationibus et linguis, propulsavit incursum. Tantæ tamen felicitati derogatur in uno, quod, languentibus desideriis, diutius destituimur corporali præsentia vestra, qui majestatis, et virtutis vestræ beneficiis indesinenter affluimus. Scimus quid loquamur, qui et ex abundantia cordis loquimur, et pro regni vestri incolumitate ætatem ex parte transegimus in labo-ribus et ærumnis. Veruntamen quia, urgente amoris fide, non possumus pro vobis non esse solliciti, beatitudini vestræ, quam in longa et felicia tempora protendat Dominus, supplicamus, ut per latorem præsentium ea quæ circa vos sunt nobis significare dignemini. Certo quidem certius est, quod ab incolumitate vestra, non modo totius insulæ, quæ vobis votis felicibus salutem precatur, salus pendet, sed omnium etiam circumjacentionum nationum.