Quod dilectioni vestræ respondeo tardius et rarius scribo, quum jam litteras vestras secundo receperim, facit intermeantium raritas, locorum distantia, et transituum difficultas nostratibus ignotorum: sed eo quidem magis fervet affectio, lingua silet impatientius, quo caritati succensæ per exhibitionem obsequiorum prodire non licet in publicum, et commercio verbi negatum est, mutuas in corda nostra more amicis usitato et jucundo trajicere sententias animorum. In hoc itaque malo aliquis usus est, dum per absentiam corporum magis invalescit integritas animorum, et amoris patientia mentem exulcerans, doloris sui dispendio, et usu exercitii sui in virtutis compendium proficit, et ex assuetudine dissidentium ad laborum tolerantiam roboratur. Malim tamen, et si prosit, hujus impatientiæ abesse usum, dum cohabitare possumus, et mutuis frui colloquiis, consiliis instrui, et auxiliaribus officiis muniri et firmari in omnem casum. Sed quandoquidem dispositioni divinæ aliter visum est, prompta devotione ipsius pareamus arbitrio, cujus et si possimus evitare sententiam, mutare consilium non valemus, quo diligentibus sibi omnia cooperatur in bonum, et salubri dispensatione procurat, ut omnia cedant in usum sapientiæ. Exposuistis mihi vestra, gratias ago, sed maximas. Quæsistis consilium meum ministerio Magistri Radulfi: respondeo quod desidero, quod spero de misericordia Domini, quia et citra operam meam vobis Deus salubria providebit, et utinam parvitatis meæ officio, fraternitati vestræ dignetur erogare quod ad honoremvestrum conferat, expediat ad utilitates et proficiat ad salutem. Dicam ergo quod sentio, ut ex conscientia nihil subtraham veritati, ea fide et devotione vobiscum agens, qua agendum didici cum amico, et qua dominis meis placere consuevi. Noveritis itaque, quia de recessu vestro variæ fuerunt sententiæ, multis accusantibus, excusantibus paucis transitum quem fecistis. Non enim noverat multitudo quid animi haberetis, quæ vos urgeret necessitas, quatenus vobis Romanus pontifex indulsisset, quid utilitatis ex hujus vestri dispensatione consilii, provenire possit Ecclesiæ. Verum intuentur schismatis crimen, malitiam eorum ad quos transistis, periculum communicandi excommunicatis ex justa causa, et juste, et quem vident damnatorum contactibus immisceri, consentire quoque opinantur errori. Ego qui causam vestram et animum aliis quibusdam familiarius novi, in parte consentio multitudini, sed dissentio in parte magna. Nam quoad schismatis condemnationem, recte sentiunt, eo quod ab initio legis datæ, quanta sit malitia criminis hujus, constat, quum schismaticos primos, Chore, Dathan, et Abiron, et sequaces eorum insueta hominum morte consumptos sacra Scriptura tradat; eorumque periculosissimus est convictus, nisi a crimine eorum sit manifestus vita et verbo dissensus. Unde in libro Numerorum—scienti etenim et docenti legem loquor—Moyses a fidelium cœtu Dathanitas et Abyronitas ejiciens ait: Recedite tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. Sed nec sacrificiis talium culpa redimitur: quod patet ex eo capitulo legis ubi Chore thurificans divini ignis incendio vastatur. Cæterum societas corporalis salutis dispendium non ingerit illis, qui ab impiis pietate dissentiunt, et errores aliorum, tam operum dissimi-litudine, quam verborum increpatione corripiunt. Sic in quarto regum Helisæus regis Israel idololatriam detestatur, et ei oraculum Prophetiæ non subtrahit, sed quis sit, quidve passurus ex merito palam loquitur, et proverbium nullum dicit. Sic itaque potestati defert, sic pro reverentia alterius respondet alteri, ut non religio jacturam faciat, sed zelus exprimat caritatem. Ait enim: Quid mihi et tibi, rex Israel? vade ad prophetas patris tui, et matris tuæ. Vivit Dominus, in cujus conspectu sto, quod si nom vultum Josaphat regis Judæ erubescerem, ne attendissem quidem te, nec respexissem. Eorum vero sacrificiis periculosissime, et ut opinor, non sine salutis detrimento communicatur, quod ex canonum lectione plenius, ut nostis, patet. Nam et Naaman Syrus ministerio Helisæi curatus a lepra, domini sui et regis Syriæ, publicis orationibus interesse non audet nisi venia impetrata, nisi onus duorum burdonum, cui instet et sedeat, asportet in idolium de terra Sancta, nisi propheticis orationibus hunc purget excessum, dicens, Quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret, et illo innitente super manum meam, adoravero Deum verum in eodem loco, ora quæso ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re. Si ergo tantum timuit gentilis, ignarus legis, quantum timere debet philosophus Christianus, doctor legis? Porro qui inter tales veritatis assertor est, cultor justitiæ, divini præco judicii, aliorum non inquinatur attactu. Sic enim Loth Domino placet in Sodomis, Joseph in domo Pharaonis, Moyses inter Æthiopes, Cusai in consiliis Absalon, Abdias in consortio Achab et Jezabel, Daniel a Domino dirigitur et diligitur in Babylone. Meum itaque consilium est et desiderium, ut inter schismaticos et hæreticos fidem prædicetis, et pacem,ea sapientia et moderatione, quæ prosit Ecclesiæ, pro cujus fortasse utilitate et salute personam vestram Dominus ad hos barbaros destinavit. Apostolus omnibus omnia factus est, ut lucrifaciat universos, et per infamiam et bonam famam, et quacumque potest occasione, Christum annuntiat. Sic et vos, si potestis, apud imperatorem; quia potestis, apud Coloniensem annunciate Christum. Non est enim, ut fraudulenta verborum astutia suum excusare nitantur errorem, redarguit eos conscientia sua, male de eis vobis respondet vestra, non dico quoad dispensationem vestram, sed quoad temeritatem eorum. Terra clamat adversus eos, et expectatur ut cœli propediem revelent iniquitatem eorum. Licet enim nondum reveletur omnino, tamen jam enervari et exinaniri cœpit potestas eorum, et fastus evanescit in fumum. Quis enim similis erat Frederico in filiis hominum, antequam in tyrannum verteretur ex principe, et ex Catholico imperatore schismaticus et hæreticus fieret? Non dico quod in articulis fidei, ne recte credatur, inducat errorem, sed quia in sinceritate ecclesiastici ordinis procedere non sinat veritatem. Ille sacerdotium scidit adversus Dominum, et a Domino scissuram sentit imperii. Sic et rex Anglorum, qui vicinis principibus terrorem incusserat, ex quo calcaneum erexit adversus Ecclesiam, et eam conatus est subjicere servituti, ab inermibus hominibus expugnatur, ut adjacentium nationum opem cogatur implorare, et adversus Dominum intumescens, illico manifesta virium suarum et suorum sensit dispendia. Plurima, ut scripsistis, machinatur adhuc, sed profecto, aut Spiritus sanctus, quod nec prophanus credit, fallax, et falsus est, aut convertetur dolus ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. In laqueis enim suis comprehenduntur iniqui,et qui fratri foveam parat, incidit in eam prior. An non meministis Scripturæ dicentis, quia Semper jurgia quærit malus, angelus autem crudelis mittetur contra eum? Misi litteras vestras domino Cantuariensi, sed quia nuncium vestrum ultra festum sancti Remigii non potui retinere, responsum ejus nondum acceperam. Certum quidem est quod officiositati vestræ plurimas habet gratias, quas et aget, auctore Domino, accepto tempore opportuno. Hoc autem de statu ipsius nobis indubitanter constet, quoniam pluris est quod in virtutibus et litteris acquisivit, quam quod ei regis et malignantium sibi extorsit improbitas. Confirmatus est ei de novo primatus, et archiepiscopo Eboracensi injunctum ut eum agnoscat primatem suum exhibitione obedientiæ. Idem est et legatus totius Angliæ excepto episcopatu Eboracensi, qui ideo interim huic nostræ jurisdictioni subtrahitur, quia archiepiscopus Eboracensis legatus est Scotiæ, nec solet Ecclesia Romana alicujus legati Ecclesiam tempore legationis indultæ, alteri legato subjicere ratione legationis: sed nec subtrahit quidem, si alio jure subjecta est. Quærit rex noster, ut Willelmus Papiensis, et alius cardinalis mittantur legati, sperans ut causam hanc ad ipsius diffiniant voluntatem. Ipse vero, ut voluntas sua procedat, multis et magnis procuravit injuriis, et rapinis. Unde mihi commodum videretur ut, si fieri posset, Coloniensem induceretis, quatenus sub consilii specie et amoris, regem statueret contra faciem suam, et causæ difficultates ostenderet. Quo enim jure, qua ratione, qua lege vel canone, cogetur Cantuariensis causam ingredi spoliatus post appellationem? nonne ei debent antea universa restitui, et pax integra reformari, et cætera quæ canones in hacparte diligentius explorati præscribunt? utique plusquam 10 millia marcarum ei et suis ablata sunt postea, nec citra restitutionem earum jure aliquo cogi potest, ut respondeat, etiam si quid competeret his qui eum persequuntur. Campus hic orationis discretioni vestræ latius patet, ut si fieri potest, quoniam rationes melius nostis, ei per Coloniensem persuadeatis, ut desistat ab injuriis et rapinis, et intentionis suæ in usus adversariorum non multiplicet exceptiones. Hoc ipsum nuper aggressus est episcopus Cicestrensis intimans regi, quod Cantuariensem juvaret plusquam aliquis hominum: quærenti modum respondit, “Quia causam ejus crebris, et eisdem multis et magnis justificatis injuriis, et justitiam vestram, si qua fuerat, suffocastis: datis ei etiam consilium et auxilium, aut meliores, aut de melioribus clericis, quos habebatis in terra vestra, quos cogitis ei coexulare, nec permittitis ut revertantur.” Motus est rex ad ista, et sollicitudinem suspiriis protestatus est, sed conceptæ indignationis vehementia non permisit ut saperet. Ad hæc, quia regem Francorum amicum quandoque habuistis, et nescitis quid pariat ventura dies, consulerem ut eum aliquibus, aut placaretis, si recessu vestro offensus est, aut magis alliceretis munusculis, si in veteri amicitia perseverat. Nihil autem est unde ipsum adeo, et totam Gallicanam ecclesiam, imo et Romanam, vobis conciliare possitis, quam si audierint vos, quod philosophum decet, imo Christianum, in utroque jure peritum, veritati quod debetis testimonium reddere, et honestati non opes Crœsi nec aliquas præferre delicias. Si enim ethicus et ethnicus laudabiliter ad litterarum commendationem dixit, quia
—— vatis avarus
Haud temere est animus,
nonne philosophum doctorem honestatis, præconem evangelii pudebit, si a mundana supellectili opprimatur, quem gentilis poeta contempsit? Spero autem in Domino, quod devotioni vestræ dabit opportunitatem, nt vel in consiliis et in inquisitionibus, vel alio modo, prout expedire novit, possitis cum indemnitate vestra, in auribus principum, ad vestram et illorum salutem, pro veritate facere verbum, et spiritus patris vestri promovebit illud. Nee retardet vos, si in ecclesia Romana videtis aliquid reprehensibile, qui meministis in evangelio mandatum esse fidelibus, ut non imitentur opera sedentium in cathedra Moysi, sed doctrinam eorum operibus impleant. Valete, et mei semper memoris vestri, quam amicum decet, habeatis memoriam.