EPISTOLA CLXXXIV.—AD BARTHOLOMÆUM EXONIENSEM EPISCOPUM. [A.D. 1167.]
Domino Bartholomæo Exoniensi Episcopo Joan. Sares.
Quære peregrinum vicinia rauca reclamet,
et ne tantum adversus ecclesiam pro consuetudinibus, imo pravitatibus, avitis testimonium daret sapiens ille tabellio et facundus, etiam adversus populum testificator, inseruit scripto vestro: Rex a Domino constitutus paci per omnia providet subjectorum, et ut hanc conservet, ecclesiis et commissis sibi populis, dignitates regibus ante se debitas et exhibitas sibi vult et exigit exhiberi. Quid hæc audiens Ecclesia Gallicana? Ita, inquit, Dominus et evangelii verba adjuvent eos a quibus et pro quibus hæc scripta sunt. Providet fortasse pacem omnibus, sed a longe, quia præsentialiter omnia turbat. Dicunt episcopi, aut forsitan, ut verius dicatur, episcopus, quoniam pax est, et omnes e contra clamant, quia pax non est, sed amaritudo omnium amarissima. Si vero nonnisi debitas exigit consuetudines, sicut vester Demosthenes asserit, illis profecto debuerat esse contentus, quæ non sunt divinis legibus inimicæ, quæ bonis moribus non adversantur, quæ sacerdotium non dehonestant, quæ periculum non ingerunt animarum, quæ matris Ecclesiæ, de cujus manu suscepit gladium, ad ipsam tuendam, et injurias propulsandas, non subruunt libertatem, sed in votis ipsius omnia contraria sunt, sicut Scriptura ejus, sanctorum patrum auctoritate, et summi pontificis ore damnata testatur, et quotidianæ querelæ cleri et populi: et timeo ne pontifices ipsi contra scripta sua venire cogantur, et deprædicare quod prædicant, et quam modo damnant, justificare causam, et quam justificant condemnare. Signata est attestatio eorum omnium quidem concepta nomine, sed trium duntaxat episcoporum roborata sigillis, archisynagogi videlicetLond. et domini et amici mei, cui interim parco, episcopi Winton. et æque doctrina et eloquio pollentis, veteris quidem scholastici, sed novitii episcopi Herefordensis, quorum præminebat auctoritas, si non opinioni bonæ consensit, iniquitatis, et manifestæ falsitatis attestatio, scripto utrumque, et sigillorum munimine convincente præjudicaret. Alii interim quos libelli concludit inscriptio, mitius arguuntur, quia non facile credi potest, ut tot sapientes convenerint, tot contulerint religiosi in fraudem divinæ legis et canonum, et in perniciem Ecclesie conscripserint, unde convalescat et prævaleat usquequaque iniquitas, et justitia opprimatur. Sed ut audio, omnes illi scripto præstiterunt auctoritatem: quod si ante viderant, impiissimum fuit tantæ iniquitati testimonium perhibere: si non viderunt, stultissimum alienæ iniquitati suorum impositione characterum præstare auctoritatem. Sed quid in re conspicua, quum ex necessitate plura dicenda sint, protendo sermonem? Nam pagina illa, etsi vestrorum cessaret opera, nostrorum tamen diligentia ad Romanum defertur pontificem, qui et mores illius quem justificatis ex multis novit indiciis, et facile deprehendet qua sinceritate episcoporum concepta sit hæc attestatio, quæ fuerit intentio scribæ vestri, qui quoniam, Domino aliter disponente, quod ambiebat esse non valuit, Cantuariensis archiepiscopus, in Anglicana ecclesia de consensu, consilio, et auctoritate eorum, qui Christum persequuntur, factus est archisynagogus. Scripsit ei nuper dominus rex per Radulphum Dicetensem archidiaconum suum, quod se totum regnum suum et causam, quæ inter eum et Ecclesiam vertitur, ipsius tanquam patris et fidelissimi amici, committit arbitrio, et præcipit, ut sui officiales ei in omnibus usquequaque obediant. Siquid ergo vobis, vel Ecclesiæ vestræ, aut domino Wigornensi incubuerit, illum faciatis conveniri, ut pro vobis et ecclesia Dei commoneat regem, qui, sicut in illa nobili epistola sua, quæ jam provincias et regna circuit, testatus est, Dulce putat obsequium, quum admonetur, ut corrigat si quid deliquerit in Dominum. Nam qui deliquit in proximum, in Dominum quoque deliquit; et sponsum exhonorat Christum, quicumque inhonorat Ecclesiam sponsam ejus. Sunt enim corpus unum, imo et spiritus unus, et, quod amplius est, collatione gratiæ quodammodo sunt Deus unus, dum admirabili commercio illa, quæ carnis sunt ex natura primitiva Domino impertit, ut ab eo plenitudinem divinæ naturæ recipiat, et oleo exultationis quadam ratione consortii abundet ab illo, et effluat tota. Primitivam naturam dixerim ne abusionis inveteratus mos natura reputetur, juxta quem omnes sumus natura filii iræ, non quod in ea conditi sumus, sed quia in eam degeneravimus. Nam, ut ait Orator, usus altera natura est, a quo difficillimum est avelli. Nec tamen archisynagogum idcirco conveniendum censeo, quia multum sperem vos ipsius patrocinio posse proficere, sed ut veritas amplius elucescat, et ut in verbis mendacii, quod Spiritus sanctus inhibet per prophetam, ulterius nemo confidat. Ut paucis concludam quod sentio, aut Scriptura quæ solvi non potest, fallax et falsa est, et veritas Dei a seipsa degenerat, aut in laqueis suis comprehendentur iniqui, et qui fratri foveam parat, ipse incidet in eam prior. Christe, teipsum convenio, te, qui indeficiens veritas es, appello, in extremo die judicii tuum, si ratio permiserit, redarguturus mendacium, nisi quo judicio quis judicaverit, judicetur, et mensuram condignam recipiat pro mensura. Certespiritus sapientiæ est, qui loquitur, Quia per quæ peccavit quis, per hæc et punietur. Homicida primus Cain occisus est. Pharao dum submersionem moliebatur, submersus est. Adonibesech quoque vicissitudinis hujus expertus est legem. Cham dum servitutem aliis affectabat indicere, perpetua servitute damnatur. Sic et Judas traditor, qui Dominum procuravit suspendendum, laqueo suspendii vitam finisse dignoscitur. Et in omni gente et ætate, si quis divinæ dispensationis animadvertat historiam, plane cognoscet semper esse conformitatem quandam culpæ et pœnæ. Quod loquor experimur et nos, agnoscimus justum flagellum culparum conscii, expectantes, sed non desiderantes, ut in proximo virga corripientis retorqueatur in tortores et adversarios nostros. Mallemus enim quod adversarii nostri resipiscerent et redirent ut filii, quam ut, quod eis imminet, torqueantur ut servi. Nam talium genus nonnisi suppliciis emendatur. Scribit Ezechiel, et verum est, quia qualis consultor, talis et propheta ejus est, et a facie Domini spiritus mendax egreditur adhuc, ut sit in ore omnium prophetarum, Achab, et similium regum. Sic et rex Anglorum ut dicunt qui appellatorias archisynagogi audierant, episcopos sibi conformes habet, qui, ut de aliis scriptum est, docuerunt linguam suam loqui mendacium, et ut inique agerent, laboraverunt, sollicitat alios ut subvertat, et eum alii sollicitando subvertunt. Quam gloriosam, quam catholicam, quam piam epistolam Coloniensi schismatico nuper miserit, ex rescripto ejus, quod vobis mittitur, potestis conjicere, ut pateat omnibus quam verum sit, quod de pietate et justitia regis vestri tanta confidentia prædicatur. Ad ipsum quoque nuper venerunt exparte domini de Monteferrandi vani illusores, abbas scilicet Clu-sinus, et electus Hipporiensis, postulantes unam filiarum regis filio Marchionis, constantissime repromittentes, quia Cantuariensem archiepiscopum deponi facient dum modo filiam petitam obtineant. Rex sub hac spe direxit nuntios suos cum illis, Joannem scilicet Cumin, R. de Tamewurda, et Joannem de Oxeneford, in quem depositionis a decanatu est lata sententia, et summi pontificis auctoritate et scripto roborata. Scriptum vero est penes Cantuariensem archiepiscopum primatem Angliæ, et apostolicæ sedis legatum, cujus sententiam, quam tulit in deprædatores Cantuariensis ecclesiæ, et regis consiliarios, dominus papa ratam habuit et confirmavit, et ab episcopis cismarinis et transmarinis præcepit observari. Ei namque et legatio data est, et primatus totius Angliæ confirmatus. Scripsit super hæc Londoniensi et vobis omnibus, et credo quod idem Londoniensis jam recepit litteras legationis vobis omnibus ostendendas. Præterea memoratus archiepiscopus et legatus apostolica auctoritate excommunicavit et excommunicari jussit omnes qui portus observant, ut impediant appellantes vel appellatos, aut ex pia devotionis causa tendentes ad apostolorum limina, vel ad ipsum qui vices apostolicas habet et agit. Præcepit etiam, ut hanc sententiam ejus faciant omnes episcopi per suas dioceses publicari. Licet autem appellationem, quam adversus eum fecerunt episcopi, nullius credat esse momenti: tamen oportebat, ut qui eam aliquas vires habere opinantur, utpote rex, episcopi, et proceres, ponentes prudentiam carnis brachium suum, omnia ad archiepiscopum pertinentia, in eodem statu esse permitterent; quia nihil innovari debet appellatione pendente. Postea vero de mandato regis captus est Willelmus capellanus, et alii clerici, ut de laicistaceatur, et Ecclesiæ possessionibus ablatis, atrociter tractati sunt. Unde et archiepiscopus regem ipsum denuntiavit domino papæ in canonem incidisse, et facto suo esse excommunicatum, nisi forte sedes apostolica leges ecclesiasticas censeat civilibus comparandas, quæ, sicut ait Anacharsis Scytha, telis aranearum conferuntur, retinentibus quidem muscas, sed transmittentibus volatilia grandiora. Præceperat autem dominus papa, ut Bituricensis, Rothomagensis, Turonensis, et Burdegalensis, et Eboracensis observent, et in suis provinciis faciant observari sententiam, quam Cantuariensis archiepiscopus sedis apostolicæ legatus ferret in malefactores Cantuariensis ecclesiæ, et suos. Hoc tamen adjecit in litteris illis, quia non dat mandatum ut personam regis excommunicet, sed nec prohibet quidem, quia eum potestate sua privare non debet, præsertim quum idem rex patientia Ecclesiæ abutatur in multis. Præcepit etiam sub anathemate, ut omnes qui de mandato regis, clericorum archiepiscopi reditus receperint, et bona omnia eum integritate eisdem restituant quibus ablata sunt; quia rex, qui in causa prædonis versatur, nulli potest præstare auctoritatem. Egi satis apud Cantuariensem ne litteræ istæ procederent: sed consilium prævaluit aliorum suadentium, ut dum dominus papa superest, cujus mortem rex desiderare dignoscitur, sibi indulto privilegio, et beneficiis utatur, præsertim quum ad patientiam ejus semper crudescat inhumanitas et immanitas regis. Cæterum, si ad vos mandata hæc pervenerint, nullum occasione eorum, quæ nobis ablata sunt, apud vos periculum timeatis, quia quicquid de rebus nostris fiet ad beneplacitum vestrum, nos illud, auctore Domino, ratum et gratum habebimus. Personatus enim retinentes, et jura, mobilium jacturam nonmagni facimus, dum proficiat vobis. Excusavimus innocentiam vestram apud dominum Cantuariensem et satis excusata est, ut nulli suadenti contrarium fidem habeatis. Præmetitur, et timet pericula vestra, ut vos malit cum aliis exulare Domino, quam inutiliter, et probrose conteri mundo. Vos utramque partem ponderate, et de consilio ejus et nostro, semper sequimini meliora, id est quæ Domino, si innotuerint vobis, magis placita fuerint. Quod si et illud ambiguum est aut occultum, fides sequenda est, quia quod non est ex ea, peccatum est. Mittit ergo vobis litteras vocationis apostolica auctoritate, præcipiens in virtute obedientiæ, et in periculo ordinis vestri, ut infra quadraginta dies a susceptione earum, omni occasione et dilatione postposita, accedatis ad ipsum, audituri mandatum domini papæ, et de necessitatibus ecclesiæ tractaturi. Vos autem, si videritis vobis expedire, mandato quidem utemini: sin autem sic accipiatis de consensu mandantis, quasi mandatum non fuerit. Non enim vobis laqueum procuravimus, sicut alicui suorum negligens diligentia præparavit. Sed puero dedimus in mandatis ut Magistro Baldwino archidiacono aut Roberto filio Ægidiæ fratri nostro tradat litteras, et postea si eas volueritis recipere, vel videre, fiat pro beneplacito vestro. Hæc autem pro certo sciatis, quia nisi rex Willelmum capellanum reddiderit, in caput ejus feretur sententia anathematis, nec ei amodo parcetur in aliquo, si talia attentare præsumpserit.
Epistolae. Joannis Saresberiensis. Oxford, England. 1848.
Funding provided by University of Notre Dame.