EPISTOLA CLXXXIII.—AD EUNDEM. [A.D. 1166.]
Thomæ Cantuariensi Joannes Saresb.
Non Bibulo quicquam nuper, sed Cæsare gestum est,
Nam Bibulo gestum consule nil memini.
Qua autem impudentia dixerunt, et, ne verba in ventos evanescerent, scripserunt, quod omnibus falsum esse innotuit, “quia rex,” quem impatientissimum esse nullus ambigit, “gratum habet quum corripitur, et dulce putat obsequium quum monetur, ut corrigat siquid deliquerit in Dominum?” “Si quid,” inquiunt, ac si dubium sit eis illum deliquisse in Dominum, qui Ecclesiæ libertatem impugnat, avitas perversitates evangelio Christi præfert et sanctionibus Patrum; et, ut de vobis taceam et clericis quos injuste proscripsit, qui mulierculas et parvulos in cunis innocentes omni solatio destitutos, non tam crudeli sententia quam insania compulit exulare: qui schismatis furorem jam fere sopitum excitavit et roboravit, et ressuscitata procella, quæ jam plurimum detumuerat, navem apostolicam, quantum in ipso est, cum Christo submersit, immo et adhuc mergit. Quidnam quæso ducunt in crimine, qui hoc esse innocentiam gloriantur? aut numquid hæc probationibus indigent, quæ mundus agnovit, quæ in suis doloribus et tormentis indesinenter sentit Ecclesia, quæ quotidianis rerum experimentis luce clarius patent. Sed, si corripi dulce putat obsequium, planum est eos amplioris esse perfidiæ, qui dominum suum, cujus obsequio corpus devoverunt et animam, tam enormiter patiuntur errare. Sane impletum est in eis hodie Propheticum illud, Quasi vulpes in deserto prophetæ tui Israel, quum ad subversionem ecclesiæ, qui Prophetarum in ea locum tenent, dolositatis suæ multiplices laqueos texant, dulce salutationis præmittentes eloquium, devotam profitentes obedientiam, auxilium et consilium promittentes, ut transeuntes per nubeculas rationum, et verbis legitimis abutentes in dis-pendium legis, tandem inferant, Reus est mortis, crucifige, crucifige eum, neque nobis reservetis hunc, sed Barrabam! Ecce quam salutem patri desiderant, qua fidei devotione debitam adimplent obedientiam, qua diligentia pacem inter regnum et sacerdotium cupiunt reformari. Et quidem hæc tam vobis, quam omnibus causam et historiam proscriptionis nostræ intelligentibus dicta esse non dubito ex abundanti, sed impietatis et doli, impudentiæ et falsitatis attendens cumulum, profecto nec animum nec calamum potui continere: nam et,
Si natura negat, facit indignatio verbum,
adversus malitiam et impudentiam eorum, quorum
Omne in præcipiti vitium stetit,
ut nequitiæ eorum vix aliquid possit addere, aut etiam excogitare, quamlibet subtilis, et in malis inveniendis arguta posteritas. Sed quid in his moror? Retribuat eis Deus, et plane, nisi veritas ipsa, quod possibile est, vertatur in falsitatem, retribuet abundanter facientibus et foventibus nequitiam istam. Vos autem, ut mihi visum est, litteris et malitiæ eorum prudentissime, et elegantissime respondistis, et argutias eorum diu excogitatas, et elaboratas, velut aranearum cassiculos, validissimis rationibus dissolvistis. Et licet grandiuscula sit epistola, quæ tamen necessaria sola exequitur, vellem tamen hoc circa unum articulum, qui et verus et notus est, diligentius institisse; scilicet, ut ostenderetis patientiam, quam diu in silentio habuistis, et sollicitudinem, quam paci reformandæ adhibuistis, regem sæpius cum omni humilitate revocando per litteras et nuntios domini papæ, per vestros, per matrem suam, cui credi debuisset, per episcopos transmarinos et cismarinos, per fratres Templi et Hospitalis, per regem et opti-mates regni Francorum, et tandem in propria persona accessistis ad colloquium ejus, et sustinuistis repulsam. Cæterum, quia episcopi nostri scribunt, et confidenter prædicant eum ad omnem justitiam et debitam satisfactionem esse paratum, et etiam satis dare volentem, si ratio exegerit; mihi et quibusdam aliis amicis vestris videtur consilium, ut evocetis episcopos, et nominatim illos qui litteras signaverunt, et Saresb. qui de injusta suspensione conqueritur, et Wigorn. qui est principium generationis vestræ in Domino, et si qui alii sunt, quorum utilem credatis esse præsentiam, et experiamini an fida sit testificatio, prædicatio, et scriptura eorum. Vocati autem in virtute obedientiæ fortasse non venient, licet inobedientiam nulla umquam appellatio tuetur. Sed causa vestra liquidior erit, si falsitas et malitia eorum fuerit revelata. Non tamen arbitror omnes episcopos, sicut nec personas in diocesibus constitutas, quas fallax claudit inscriptio, huic malitiæ consentire, quum certum sit, aut saltem videatur esse probabile, in tanta ecclesia 18 episcopatuum adhuc inveniri vel illos 10, quorum contemplatione interim Dominus insulæ parcit, ne cum sororibus suis, quarum imitatur luxuriam et impietatem, funditus deleatur. Licet enim aliqui plus justo taceant, et quacumque consideratione dissimulent: credo tamen aliquos in episcopis, et multas personas de puritate fidei et conscientia bonorum operum sperare et expectare regnum Dei. Nam et Joseph fidelis inventus est in domo Pharaonis, Loth justus mansit in Sodomis, Cusai in consiliis Absalon utiliter versatus est, Daniel innocenter præfuit in Babylone, Abdias in consortio Achab et Jezabel, dissimulans cum dolore, quæ emendare non poterat. Prophetas Domini in atriis latitantes salu-briter exhibens, clementiam Dei et gratiam Prophetiæ patientia longa promeruit. Unde commodum arbitror, ut si chaos quod inter nos, et patriam nostram firmatum est, permiserit, hanc epistolam vestram ad singulos episcopos et celebriores ecclesias transmittatis, ut nutantium firmetis fidem, et omnium provocetis affectum, crebris etiam scriptitationibus singulos episcopos in spiritu mansuetudinis, et lenitatis sollicitetis, ut redeant ad cor, et meminerint conditionis suæ: et in omnibus provideatis, ne quid vestrum arrogantiæ aut immoderationis prætendat imaginem. Ad hæc accepi ab his qui Herefordensem episcopum se familiarius nosse dicunt, quod dum versaretur in scholis, laudis avarus erat, et tantus amator gloriæ, quantus pecuniæ videbatur esse contemptor. Putatur itaque quod nihil illum magis movere posset, quam si eum magistri scholarum, et viri religiosi, utpote Prior Sancti Victoris, et similes, quos in Gallia familiares habuerat, socordiam ejus, qui sperabatur redempturus Israel, suis literis excitarent et animarent, ut nunc ostendat episcopum, quem in scholas depingere consuevit, at a se propellens vitia quæ in aliis arguebat, amissam redimat famam. Idem etiam de Wigorniensi consulitur, ego tamen nec de ipsis bene spero, nec de rege Francorum, quod, sicut cætera, in aure dictum sit, quum ad supremæ necessitatis articulum ventum fuerit, præsumo supra modum, nec de ecclesia Romana, cujus mores et necessitates nobis innotuerunt, multum confido. Utique dominus papa vir sanctus et justus est, et dominum Albertum, ut a plerisque dicitur, imitatorem habet, sed ejus sunt tot et tantæ necessitates, tanta aviditas et improbitas Romanorum, ut interdum utatur licentia. potestatis, procuretque, ex dispensatione, quod reipublicæ dicitur expedire,etsi non expediat religioni. Timeo ergo ne appellationis diem oporteat expectari, et quum eo ventum fuerit, ne, qui diligunt munera, sequantur retributiones: vereor enim angustias temporis, et circumstantias nostras, et aliorum. Nostris, immo Christi et ecclesiæ adversariis, decretum est ut nos vulnerent et confodiant spoliis nostris, quibus si interim vexatio data fuerit ad intellectum, fortasse proniores erunt, metu laborum et sumptuum, ad pacem reformandam sibi et nobis. Nam hoc ipsum malitiam eorum et audaciam nutrit, quod nobis solis laborantibus, illi in opulentia et voluptatibus suis hactenus quieverunt. Et quia humanum nobis deest auxilium, tota mentis intentione confugiamus ad Dominum, ut a præsentibus et imminentibus malis expediat, et scuto miserationis suæ circumdet nos veritas ejus.
Epistolae. Joannis Saresberiensis. Oxford, England. 1848.
Funding provided by University of Notre Dame.