Ea fere omnia quæ mihi vestra significavit dignatio, fama divulgante audieram, sed auctoritate nominis vestri facta sunt certiora; ea ergo non tanquam certa sed velut audita per literas meas significavi domino Pictaviensi, adjectis iis quæ de Angliæ statu audieram, rogans attentius ut vobis super hæc consilium daret. Ex quo vero per litteras vestras certioratus sum, illico cum amicis vestris, de quorum sinceritate non dubito, adhibito Magistro Philippo, contuli super negotio vestro, nulli tamen ostendens transmissarum vobis exempla litterarum. Et licet, ut præscripseratis, singulatim convenerim amicos nostros, abbatem scilicet sancti Remigii, et Magistrum Fulconem et Magistrum Radulfum, omnes tamen non modo in eundem sensum, sed fere in eadem verba convenerunt. In summa ergo nullus eorum inventus est, qui domini papæ consilio adversetur, omnesque unanimiter approbant consilium quod vobis dedit Nicolaus xenodochus Rothom., licet nec de litteris, nec de consilio ejus audierint aliquid. Attendenda enim est instantia temporis, conditio eccle-siæ Romanæ, necessitas regni Anglici, periculum non modo sedis vestræ, sed commissarum vobis et ecclesiarum et animarum, quibus si vel occurrere, vel subvenire potueritis, vix tanti debetis facere animam vestram, ut non pro salute ipsius animæ, et liberatione ecclesiæ naufragantis, accedatis ad colloquia persequutorum, et experiamini quid per humilitatem vestram dignetur efficere pius Jesus, qui post ascensionis suæ gloriam protestatus est, sicut in litteris invenitur authenticis, se adhuc paratum esse mori pro humilibus, et crucis ignominiam sustinere, præsertim quum illi qui vos persequuti sunt, et Christum in vobis, dicantur aliquantulum a regis gratia excidisse et in ea conditione versari, ut eos jam tædeat vitæ meæ. An verus sit, nescio, sed rumor apud nos publicus est, sive autem ita sit, sive non, certo certius est, quia proculdubio Christus triumphabit, et reddet unicuique non modo juxta opera sua, sed et voluntati consummatæ perfecti operis attribuet coronam. Perfectorum amicorum, a quibus ego et Magister Philippus non dissentimus, consilium est, ut si vos imperatrix vocaverit, ad ipsam ducente Rothomagensi archiepiscopo secure accedatis: et si ibi boni aliquid audieritis, agatis gratias Domino, et ita per omnia incedatis, ut modestia vestra omnibus innotescat. Si vero, quod absit, secus acciderit, redeunte præfato archiepiscopo in terram peregrinationis vestræ, cum honestate et securitate revertemini. De clericis vero ducendis, hoc consulunt, ut non multitudinem ducatis, sed paucos, providos et discretos, si quos tamen habetis tales, quorum possitis inniti consilio, si opus fuerit, et sub prætextu eorum qui defuerint, si hoc necessitas exegerit, dilationem possitis commode impetrare. Ego autem me ad hoc opus non ingero, sed nec refugio quidem, si me decreveritis,itineris vestri, et laboris, et sortis fore consortem. Nam in omnes hujusmodi casus paratus sum, auctore Domino, pro fidelitate ecclesiæ et vestra: si tamen placuerit ut vobis occurram, me tanti temporis spatio præmunite, ut ad locum et diem, quem præscripseritis, commode valeam pervenire. Nam
—— in me mora non erit ulla,
licet multas domi pro tempore necessarias habeam occupationes, tum ex instantia abbatis mei, tum ex præsentia Gir. archidiaconi, quorum desideriis, sicut vobis, deesse non possum.