Fides et devotio tua testimonium habent majus Joanne, quæ non verborum strepitu, sed operum exhibitione clarescunt. Nam et Jesus veritas, cujus utinam sic imitatores simus, sicut sumus et professores, attestationem operum Joannis testimonio præfert, non hoc quidem condemnans ut reprobum, sed id tanquam probabilius sui innocentia censuit præferendum. Siquidem opera cujusque testimonium perhibent de eo: et arbor, nec ex sui proceritate et robore, nec ex ramorum multitudine et venustate, necex ubertate foliorum, et condensitate, sed ex fructuum utilitate pensatur. Quum ergo tu nihil omiseris ex contingentibus, et fidei tuæ et devotionis fructus, etsi non pro voto, plane pro tempore præcesserit, et speretur: cur ad allegationes caritatis astruendæ oratio tua progreditur? Si eam vis esse fidelibus commendatam, acta agis, si infidelibus, nihil. Unus autem, et singulariter unus est, cui eam desidero commendari, sed non tam allegationum ornatu, et phantasmatibus dictionum, quam caritatis sinceritate et vitæ continentis, et affectuosæ orationis instantia, et quidem ex his locis tibi arbitror provenisse, ut amico nostro Hugoni responderes id, quod etsi imperitis rerum videatur afferre dispendium, conscientiæ tamen et salutis proculdubio compendium adfert. Unde et studiis tuis congratulor, quem agnosco ex signis perspicuis in urbe garrula et ventosa, ut pace scholarium dictum sit, non tam inutilium argumentationum locos inquirere, quam virtutum. Nam qui argumentorum multiplices locos et sedes credit, et virtutum nullos, garrulus utique potest esse, et vanus, sed proculdubio non dialecticus, imo nec philosophus est. Ut tamen a generalibus ad specialia transeam, quod archidiaconi Pictavensis, dum excommunicatus est, quicquid tibi offeratur, detrectas inire consortium, laudo, quod Dominum homini, temporalibus æterna prætulisti; sed, ut sine præjudicio loquar sententiæ verioris, et canonum reverentia salva sit, distinctionem in participatione cum excommunicatis censeo admittendam. Nam qui malitiæ eorum communicat, seipsum quoque anathematis obligatione condemnat. Cæterum in his quatuor, quorum cautio specialis videtur, in osculo scilicet et mensa, oratione et salutatione, personarum et rerum multiplex ut arbitror differentia attendenda est. Aliter enim hæc professio-nem perfectionis habentes, aliter imperfecti declinant, aliter qui necessitate urgentur, aliter expediti. Nam perfectus nulli umquam excommunicato communicat, nec ei in verbi commercio, quin ei denuntiet culpam, quare ipsum oporteat evitari: quanto magis ergo in mensa vel in ecclesia, et similibus? Unde Helisæus a rege Juda super exitu expeditionis conventus, et Joram rege Israel, quem noverat esse idololatram, respondit, Vixit Dominus, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem, nec attendissem quidem te, nec respexissem. Ecce quia propheta, in perfectionis gradu constitutus, ob alterius reverentiam, necessarium quod quærebatur, divinæ voluntatis, quamvis idololatræ culpa, ut oportuit, denuntiata, revelavit arcanum. Naamam vero Syrus, etsi curatus a lepra, et verum Dominum agnoscens, et confitens, nullum perfectionis gradum assecutus, de sancta terra duorum burdonum onus deferens secum, ab eodem Helisæo obtinuit, ut ei orationibus Domini sui, quod ex necessitate officii cogebatur, liceret assistere, et Dei gratiam non demereri. Ait enim, Quando ingreditur Dominus meus templum Remmon ut adoret, et illo innitente super manum meam, si adoravero cum eo in eodem loco, precor ut ignoscat mihi Dominus servo suo pro hac re. Dixitque Heliseus: Vade in pace. Patet hinc quatenus imperfectos urget interdum reverentia publicæ potestatis. Ex quibus quod tibi ausim suadere, colligo, ut si præfatus archidiaconus tuum vult habere consortium, accedas ad ipsum exploraturus quatenus apud ipsum possis proficere, et ei quod fides exigit, familiariter, et in aure denunties, ut meminerit se Christianum esse, et sententiam qua innodatus est vereatur, et præ omnibus mortalibus timeat illum, qui potest corpus et animam mittere in gehennam. Uti-cum nam rege, et tam isto, quam aliis omnibus excommunicatis sint aliqui viri timentes Dominum, qui eos familiariter et amice statuant contra faciem suam, et revocent ab impietatibus suis. Quod si ille te, quia Christianus es, vocare destiterit, Christus, quem in te odit, dispendium hoc facillime et felicissime, nisi merita tua præpediant, poterit compensare. Salus enim justorum a Domino est, qui protegit eos in tempore tribulationis.