EPISTOLA CLXXX.—AD MAGISTRUM RADULFUM NIGRUM. [A.D. 1166.]
Magistro Radulfo Nigro Joan. Saresb.
In morte alterius spem tu tibi ponere noli,
præsertim innocentis et Domini, cujus diem prevenire, vel voto, parricidii instar est, sed, Domino auctore, dominus papa prosperatur, et capto nuper Albano, sicut certissime constat, dilatati sunt gressus ejus. Quum e contra Teutonici tyranni et hæresiarchæ sui vias sepiat Deus quotidie spinis, et quod dissimularenon possunt, eorum minuantur vires, et evanescat auctoritas. Quod audistis de Siculo, falsissimum esse dicunt milites Remenses, qui stipendiarii ejus fuerunt anno integro, et pridie reversi sunt. Quod illi non evitantur, quos dominus Cantuariensis denuntiavit excommunicatos, non tam ipsum lædit, quam eos qui eis communicant. Ipsi viderint qua conscientia communicent, et qui excommunicati sunt, qua innocentia aut negent, aut excusent crimina, quæ eis impinguntur. Ego scio quod neque in ferenda sententia præsens fui, neque de consilio meo, aut de conscientia lata est, et necdum, Domino teste, quosdam eorum, qui notati sunt, novi, nec, quod meminerim, vidi. Tentabo utique, ut consulitis, archiepiscopum flectere pro archidiacono Pictaviensi, si tamen intellexeritis, quod ad pacem Ecclesiæ possit proficere labor meus. Alioquin probrosum esset et turpe patrem circumvenire, et dominum. Sed nostis quod, quum hoc ab anno præterito egerimus, nec semel nobis responsum est ab archidiacono verbum unum. De itinere autem vestro quid consulam nescio, sed iter præcise dictarem, nisi quia non video quomodo a participio excommunicatorum possitis abstinere. Nam quod sententiam meruerunt, vobis aliquatenus, sed illis ex testimonio conscientiæ plenius liquet. Eum, qui seminat discordias inter fratres detestetur anima Domini: quid ergo eum, qui cum Idumæo satellite persequitur sacerdotes, et tabernaculi Domini succendit vicum, et gladio principis in Leviticum ordinem debacchatur. In hoc ergo articulo consulite conscientiam, et aliquem religiosum et discretum arbitrum adhibete: et quum effuderitis cor vestrum in conspectu ejus, sequimini quod Dominus inspirabit. Si vero vos ad curiam, suadentibus amicis contigerit proficisci, archidiacono, quem diligitis, et ego, qua-tenus permittit sinceritas caritatis, tota mente veneror, et amplector, persuadete, ut juxta quod Propheta monet, reflectat oculos mentis ad suas et domini sui vias, et ponat cor super illas, et non amodo subjiciat ei mollia, sperans in incerto divitiarum et variis lenocinantis fortunæ blandimentis, memineritque, quod summis negatum est stare diu, et ante ruinam exaltatur cor. Nam quantumcumque dissimulet, novit sententiam pastoris, justa sit an injusta, timendam esse. Quid multa? si potest Loth esse in Sodomis, Joseph in aula Pharaonis, Cusai in colloquiis et consiliis Absalon, Abdias in obsequio Achab et consortio Jezabel, si Daniel in Babylone: illuc salubriter tibi et illis proficisceris, quibus persuadebis, ut custodiant innocentiam, et videant æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico: et quum injusti simul dispereant, salus justorum expectatur a Domino, qui fidelis est in promissis, et electos suos supra id quod possunt, tentari non patitur, sed eis universa cooperantur in bonum. Iter et actus tuos dirigat Dominus.
Epistolae. Joannis Saresberiensis. Oxford, England. 1848.
Funding provided by University of Notre Dame.