EPISTOLA CLXXIX.—AD RICARDUM FRATREM SUUM. [A.D. 1166.]
Ricardo fratri suo.
—— fungens vice cotis, acutum
Reddere quæ ferrum valet, exors ipsa secandi.
Non equidem hanc sollicitudinem gero, quod de tanto, et de tam sincero patre (Dominus scit) sinistram aliquam suspicionem conceperim, sed quia in periculis amici caritas non sollicitari non potest. Novi enim præpotentium persequutorum instantiam, et debilitatem ecclesiæ, licet dominus papa jam plurimum convalescat, et confortetur in Domino: novi et pusillanimitatem hinc quorumdam episcoporum, inde aliorum invidiam, ut nihil sit quod magis verear quam ne in falsis fratribus, et in his qui videbantur aliquid esse,et auctoritate gradus, et litterarum et habitus simulatione præminent, periclitetur innocentia ejus. Nam et duces qui in Israel officio principabantur et merito, Moyses videlicet et Aaron, ad aquas contradictionis, impetu multitudinis lapsi sunt, ut terræ promissionis demererentur introitum. Apud nos vero fama vulgavit, Anglorum episcopos jam sæpius convenisse, ut deliberent et decernant quid facto opus sit. Sed quid quæso vere decernent, nisi se turbari et timere, et utrumque supra modum? quid decernent, nisi quod cedere maluerunt impudenter, quam injuriam viriliter propulsare? quid decernent vere, nisi quod iniquitas dominetur, et ipsi peccantibus non annunciant vitam suam, nec viam Domini ostendunt? Nec hoc dixerim, quod eum velim aut suadeam “dirigere brachia contra torrentem,” aut ut se multitudini imprudenter opponat: et ecclesiam suam exponat periculis et ærumnis; sed ut imitetur quod bonos fecisse legimus, Cusai Arachitem, qui consilium et malitiam Achitophel moderatione adhibita studuit dissipare, et in eo etiam fidelius cum Absalone versatus est, quod ei materiam peccandi sustulit, et patricidii præclusit occasionem. Numquid enim fideles opinaris, qui peccandi vias domino regi expediunt, et in eo studiosi sunt, ut prosperetur in his, quæ adversus Domini justitiam præsumuntur? Uter tibi videtur fidelior, an qui ad nutum erronei ministrat culpas, an qui perniciosas abigit voluptates? Sentiat unusquisque quod voluerit. Ego numquam domino et amico reputabo fidelem, qui sic illius obtemperat voluptati, ut salutis et vitæ dispendium afferat: nisi forte Sauli fidelem putes fuisse Idumæum Doeth, qui sacerdotes Domini gladio, quo seipsum transfossurus erat, occidit, et Achitophel fuit necessarius Absaloni, quo suadente palam in uxorem patris com-misit incestum, et parricidium committere disponebat. Dicitur (et utinam falsum sit!) dominum Londoniensem et illum meum amicum episcopum Cicestrensem ministros iniquitatis armare adversus Ecclesiam, et Cantuariensis Archiepiscopi sitire sanguinem, et id agere, ut ei numquam reditus pateat. Numquid timent ne feritas mansuescat, aut, ut a Cicerone usurpatum est, ne refrigeat hasta Cæsaris, aut gladius hebetetur? Sed ego quod non plurimi fabulam puto. Neque enim tanti sacerdotes sapientes sunt, ut faciant mala, præsertim quum ipsi noverint, quoniam si iniquitas prævaluerit.
Pœna reversura est in caput ista suum.
Neque enim eos latere potest quomodo de rhamno in regem sublimata ignis egressus est, qui devorat cedros Libani. Vale, et officiose saluta quos noveris salutandos, sed affectu præcipuo matrem. Impetra nobis orationum suffragia, ne nos a via sua patiatur Dominus aberrare, sed pro beneplacito suo, sive per prospera, sive per adversa, triumphatis affectionibus carnis, et vitiis omnibus eo deducat et pertrahat unde exulantes, in eo, et in nobis despiciamus inferiora, et compatiamur miseris, qui modo circa sarcinulas Ecclesiæ et nostras diripiendas inutiliter occupantur.
Epistolae. Joannis Saresberiensis. Oxford, England. 1848.
Funding provided by University of Notre Dame.