EPISTOLA CLXXXVI.—AD ABBATEM S. EDMUNDI. [A.D. 1166.]
Abbati sancti Edmundi Joannes de Saresberia.
Dat pœnas laudata fides, quum sustinet illos
Quos fortuna premit. Fatis accede, Deisque,
Et cole felices, miseros fuge, sidera terris
Ut distant, ut flamma mari, sic utile recto.
Nulla fides umquam miseros elegit amicos.
Hæc profecto est prudentia carnis, Domino proculdubio inimica, mendax, plena turpitudine, vitiorum mater et nutrix. Et quoniam parens altrix virtutum et officiorum moderatrix philosophia, non modo fidelium, sed etiam gentilium verissimis et eruditissimis rationibus damnat et detestatur. Præscribit enim quoniam utile et honestum se prædicatione mutua circumscribunt, ut nihil unius admittat nomen, quod non et alterius exigat rationem. Hoc utriusque testamenti astruit pagina, hoc consona voce matris ecclesiæ doctores prædicant, quoniam quæ inhonesta et turpia sunt, dispendium quidem salutis ingerunt, et nulla ratione possunt esse utilia. Quid enim proderit homini, si mundum lucretur universum, et animæ suæ detrimentum conquirat? Sed ad vocem hanc vulgares amici obsurdescunt, qui volunt beneficiis obligari, non obligare, qui fidem umbratilem (veram enim non habent) ponunt et deponuut ad arbitrium fortunæ, qui ut qualitercumque vivant, vivendi, quæ penes solam virtutem sunt, abjiciunt causas. Ex-pertus hoc loquor, et paucis obnoxius, quibus utique tanto arctiori vinculo obligatus sum, quanto sinceritas fidei eorum probatior ex perspicuis indiciis enitescit; sed in primis horum nobis merita vestra præcipuum dedere locum, et si illa discutiantur ad purum, jure et merito dixerim primum. Multa sunt enim et magna, et unde clarescunt magis necessaria sæpe, ut quorum usus frequens, imo quotidianus est, gratiam jugiter ad largientem cogant augeri, nihil excidit a memoria; de universis et singulis gratias ago, reputans etiam illa mihi a vestra liberalitate esse exhibita, quæ ex relatione nuntii mei, et vestrarum testimonio litterarum voluistis et præcepistis meis usibus exhiberi. Nescio enim qua secreti dispensatione consilii amicus et socius meus Magister G. mandato vestro non paruit, subtrahens aut differens auxilium quod vestra dilectio necessitati meæ et meorum decreverat exhibendum. Non enim facile crediderim quod ille præter meritum meum et contra opinionem omnium hoc fecerit, ut mihi noceat, sed aliqua dispensatione, cujus rationem ignoro, vestrum suspendit beneficium, sed devotionis meæ ad vos, et gratiarum actionis nemo suspendet affectum. Gaudeo vero quod quum episcopi sub appellationis obtentu languorem ecclesiæ quæ auctore Domino convalescet in brevi, studuerunt protelare, vos, ut audio, tendiculas eorum eleganti veritatis et justitiæ, compendio declinastis, ut nec poneretis cum iniquis portionem malitiæ, nec sit quod ante provinciæ præsides vobis de jure debeat imputari. Illi scripserunt et prædicant quod rex dulce putat obsequium quum monetur ut corrigat si quid deliquerit in Dominum. Numquid adeo excœcati sunt ut eum dubitent hac ecclesiæ vexatione, et innocentum, ut de aliis taceam, parvulorum, et mulierum proscriptione delinquere; velita reprobi, ut dominum patientem, immo benigne audientem, et correptoribus habentem gratias, nolint quod desiderat commonere, ut satisfaciat Domino? In consilium illorum non veniat anima justi, quorum furor maledictus est, quia pertinax est indignatio, quia dura, quærentium dumtaxat, ut quod male diu libuit, impune diutius liceat. Sed qui sperat in Domino non confundetur, et qui Dominum præ mundi potestatibus timuerunt, non deficient omni bono. Valete.
Epistolae. Joannis Saresberiensis. Oxford, England. 1848.
Funding provided by University of Notre Dame.