Quum inter priorem de Pritelewella, et Robertum quendam controversia super ecclesia de Wacheringiis, quadam collusione, ut de eadem ecclesia Ricardo de Ambli præjudicium fieret, verteretur, absente eo et non citato, Ricardus de Ambli, qui præfatæ ecclesiæ fuerat possessor, per ejusdem prioris concessionem, reclamantibus quibusdam clericis Ricardi, iterum atque iterum absentiam ejus, prætendentibus et eum non citatum objicientibus, dominus Londoniensis, nihilominus pro Ricardo sententiam tulit adversus priorem, qui sic vinci victoriam reputavit. Deinde quum incontinenti facta appellatione, a clericis Ricardi de Ambli ad nostram præsentiam, dominus Londoniensis sententiam suam, misso quodam sacerdote Willelmo, niteretur executioni mandare, clerici Ricardi Robertum non admiserunt, nec injuriose restiterunt, sicut postmodum sacerdos confessus est, sed adversariorum manus vi moderatissima repulerunt. Quamobrem dominus Londoniensis, audita querimonia Roberti, quod in se manus violentas clerici de Ambly injecissent, eos denunciavit excommunicatos; G. scilicet sacerdotem, S. A. quos licet hujus criminis [reos] crederemus, sæpenumero mandavimus domino Londoniensis quatenus eos pro non excommunicatis haberet, ut fuerunt die appellationis ad nos factæ, aut saltem accepto sacramento ab eis quod juri parerent, absolveret. Quod quum facere distulisset, ab eis sacramentum, quod judicio ecclesiastico parerent, accepimus, die sibi præfinito, adversariis in probatione deficientibus, et audita reorum purgatione, ab objecto sibi crimine eos absolvimus.