Causa quæ vertebatur inter magistrum Jord. Fantasma et magistrum Joannem Joichel., clericos domini. Wintoniensis, super Winton. tandem translata est ad audientiam nostram. Auditis ergo allegationibus magistri Jord. et instrumentis diligenter inspectis, memorato Joanni vestra et nostra auctoritate inhibuimus, ne contra voluntatem Jord. scholas regere presumeret in præfata civitate. Die vero sequenti in nostra præsentia constiterunt, multa in se proponentes ad invicem: Jordanus, si quidem jamdictum Joannem contra religionem fidei in prædicta civitate sibi scholas usurpasse, et damna plurima intulisse dicebat, officio nostro sibi super his satisfieri postulans. E contra Joannes se judicio Synodi super fidei læsione innocentiam suam purgasse asserebat, et magistrum Jordanum, cui similis purgatio adjudicata est, quoniam super fidei læsione similiter fuerat impetitus, omnino defecisse dicebat, petens ut urgeremus vel ad purgationem ex judicio præstandam, vel ad implendam pactionem quæ fide interposita dicebatur fuisse roborata. Illis itaque sic altercantibus, Joannes vestram audientiam appellavit, dicens se ostensurum quod sæpedictus Jordanus religionem fidei et sacramenti temeraverat, diem præfigens nativitatem beati Joannis. Quum vero Jord. prolixitatem temporis causaretur, eo quod ab initio Decembris usque ad finem Junii terminum prorogasset, eam sæpefatus Joannes in festum beati Michaelis protelavit. Nos autem quæstionem criminum vestræ reservantes discretioni, quia de jure scholarum magistri Jordani constabat, communicato fratrum nostrorum Cicestrensis, Herefordensis, et Wigornensis epis-coporum consilio, domino Wintoniensi dedimus in mandatis, ne præfatum Jordanum super scholis pateretur a Joanne ulterius fatigari: et si eum inveniret vestræ et nostræ auctoritatis contemptorem, ipsum publice denuntiaret anathematis vinculo innodatum. Postmodum vero elapsis paucis diebus in nostram præsentiam redierunt, Jordano veterem querelam innovante. Dicebat enim Joannem post interdictum usurpasse scholas, et in sententiam anathematis incidisse. Joannes vero hoc constantissime inficiatus est, paratus incontinenti tactis sacrosanctis evangeliis jurare, quod post prohibitionem nostram a magisterio destiterat. E contra Jordanus se die præfixa probaturum dicebat, assertione legitimorum testium, quod post edictum magisterium exercuerat, sed Joannes diem recipere recusavit, dicens se jam in procinctu Romani itineris esse, vos autem, auctore Domino, litigiis eorum finem debitum imponetis.