Super ecclesia de Bolteford inter Alexandrum Malambestiam, et Rogerum presbyterum controversia diutius agitata est: tandem quum Alexander auctoritate episcopi Lincolniensis in jam dictæ ecclesiæ possessionem propter contumaciam Rogerii esset inductus, et restitutionem fructuum præceptorum a memorato Rogerio peteret, Rogerius ad nostram audientiam appellavit. Quum ergo causas appellationis, præsente adversario, Rogerius allegaret, se ab episcopo Lincolniensi in eo contra rationem juris gravatum asseruit, quod absens, inauditus, et indefensus, spoliatus est, contumacia sibi imposita, quum nullam umquam vocationem judicis contumaciter neglexisset. Praeterea si contumax extitisset, possessionem suam intra annum venienti et parato satisdare judicio sisti sibi restituendam esse dicebat de jure legum, et canonum, et sanctæ ecclesiæ Romanæ consuetudine, vestigia cujus, ut justum est, Anglorum ecclesia imitatur. Illo itaque ut satisdationem reciperemus instante, restitutionem possessionis petente, Alexander, præfigens Dominicam proximam post Octavas Paschæ, vestram audientiam appellavit, qui per misericordiam Domini finem causæ debitum imponetis.