In causa, quæ inter G. latorem horum et Gregorium quendam vertebatur, in præsentiam nostram per appellationem tracta, hoc modo processum est. Aug. filius Gregorii et procurator asserebat dominum suum. ecclesiam de Becles possedisse, eaque absque ordine judiciario spoliatum, laicos quosdam, et unum clericum, quem iste inimicum suum causatus est, in suæ assertionis testimonium producebat. E contra Gaufridus Gregorium possedisse inficians, dicebat, post tempora illa, de quibus Aug. loquebatur, Bald. quendam per abbatem beati Edmundi, et conventum domino Norwicensi ad præfatam ecclesiam in plena synodo fuisse repræsentatum, quumque dominus Norwicensis, utrum eadem ecclesia vacaret, diligenter disquisisset, habito tractatu cum fratribus capituli eam vacare respondit archidiaconus cæteris attestantibus in publica audientia et ita introductum B. memorabat, cui et iste se successisse referebat, ingressus sui satis idonea proferens instrumenta. Aug. vero testes suos audiri instanter postulabat. Deinde Gaufridus Gregorium per procuratorem semper litigare, numquam sui copiam facere, quum tamen sanus, et prope esset, querebatur, adjiciens, si personam ejus videret, ipsum talem esse ostensurum, quod nec hanc ecclesiam necaliam possidere posset. Hujusmodi loquebatur quasi crimen aliquod vellet intentare. Porro quum exigeremus, ut rem nobis manifestius aperiret, ad examem Apostolicæ sedis Gregor. appellavit, ibi dicturus ea quæ in Anglia non audebat exprimere, eo quod regis sit ministerialis. Appellationi autem diem præfinivit Dominicam qua cantabitur, Quasi modo geniti.