Causam exilii mei ex relatione Prioris de Monte Dei, et ex mea vobis notam esse arbitror: ut tamen vobis liquidius constet, eam paucis expono. Domino Cantuariensi, et Ecclesiæ, ut potui, astiti, nec tamen, quod conscientia teste secure audeo profiteri, dominum regem Anglorum ex proposito injuste offendi. Ipse autem, et me, et fratrem meum proscripsit bonis nostris, et ego exilium patior. Mihi vero nec opes, nec amici, nec arma sunt, quibus tantum principem valeam expugnare, aut quas de beneplacito suo mihi et meis infert, propulsare injurias. Unde ad vestrum, et aliorum sanctorum patrociniumconfugere necesse habeo, ut vestris intercessionibus flagellum istud ab ecclesia sua et nobis amoveat Dominus, aut convertat in usus salutis nostræ, neque nos patiatur in procella turbinis hujus aliquid committere contra ipsum, sed dirigat gressus nostros in beneplacito suo. Expectabamus pacem, et ecce Ecclesiam jam gravior infestat turbatio, tanta quidem, ut ad subveniendum inane videatur auxilium hominis. Ad pedes itaque sanctitatis vestræ, et fratrum vestrorum tota mentis devotione provolutus affectuosius supplico, ut misereamini nostri, saltem vos amici Domini, et Cantuariensis Ecclesiæ, et meum, et fratris mei, et coexulantium nobis, vestris precibus sublevetis exilium. Jam enim de humano auxilio desperamus. Hoc quoque attentius deprecor, ut pro rege Angliæ intercedatis ad Dominum, quatenus eum Deus revocet ab hac pressura Ecclesiæ, et ut miserator Dominus, qui solus huic morbo mederi potest, persecutores Ecclesiæ aut convertat, aut conterat.