Causa Christi multa commendatione non indiget, præsertim apud vos, qui et piæ devotionis famulatu, et sanctorum intercedentibus meritis, desideratis Christo felicius commendari. Quis autem causam sanctorum pauperum, de Valle Sancti Petri esse dubitat causam Christi? quis eorum contristatione vel consolatione Christum ipsum contristari nescit aut consolari, nisi qui evangelicam ignorat prophetiam, ex cujus veritate sententiam proferet in judicio Christus, in condemnatione impiorum, et præelecto-rum salutem et glorificationem? Et quia memoratis fratribus, ut audimus, pietas vestra compatitur, et humanitas libenter subvenit, cum eis et pro eis caritati vestræ immensas referimus gratias, quum præceperitis, et res et tempus expetierint, relaturi gratiarum quantas poterimus actiones, certi quidem quod Christus, quem in membris suis ad præsens consolamini, quas debet, referat in misericordia verbi, mensuram coagitatam et supereffluentem refundens in sinus vestros. Precamur autem, et quanta possumus supplicatione deposcimus, ut Priorem eorum L. carissimum alumnum vestrum carum habeatis et vos, et ei et fratribus suis, in quibus patrocinio vestro eguerint, auxilium et consilium impendatis, et quod tantum patrem decet et tantæ nobilitatis ecclesiam, pauperum, quum expedierit, preces præveniendo, eorum parcatis, erubescentiæ, et vestram dilatetis gloriam, et conscientiam mulceatis. Et quia eos aliqui de fratribus vestris, quod nec honori, nec utilitati vestræ expedit, molestare dicuntur, supplicamus attentius, ut eis pacem reformetis, et fratres vestros ab eorum inquietatione suspendatis. Quicquid autem eis feceritis, si nobis factum dixerimus, veraciter quicquid dicetur. Sed parum erit ad expressionem meriti vestri, quum Christo personaliter intendatur, quicquid istis in alterutra sorte boni vel mali exhibitum fuerit.