Rerum subitæ mutationes solent afferre molestias, et qui honores ambierant, dum eis cohærentia sustinent onera, plerumque fatiscunt, et dolent se voti compotes extitisse. Recte quidem: si enim reprobi sint, iniquitates eorum justa pœna persequitur: si præordinati ad vitam, conceptæ ambitionis excessum consumit pia correptio, et exercitatio laboriosa cohærentes honoribus aut extinguit, aut reprimit voluptates. Te quoque facile crediderim de tam subitis mutationibus aliquas concepisse molestias: sed ex aliis, et longe diversis, et fere adversantibus causis. Quis enim suspicetur te alicujus ambitionis stimulo incitatum, ut honores appeteres, ut concupisceres mollitias voluptatum, ut opinione plebeia ventos sequereris in fastu mundano? Nam hæc omnia contempsisti ut stercora, ut solum lucrifacias Christum, qui tibi non momentaneos et inhonoros honores, quos preciosa paupertate mutasti, restituet; sed æternos in cœlis, qui imperatorum purpuram majestate incomparabili antecedant. Illuc voluptas mollis et effæminata non habebit accessum, ubi carnem in veritate naturæ permanentem spiritualis implebit vigor, et exultatio angelica permulcebit. Ibi laudis tuæ præconia, non de falsidicorum pendebunt arbitrio, sed magnificentiam virtutum tuarum sancti angeli incessabiliter prædicabunt.Hæc tibi, dilecte, non tam de verbis nostris, quam de sacris scripturis constare debent, si in eo perstiteris quod cœpisti. Sola enim perseverentia est, quæ virtutum omnium consequitur fructum. Nec diu, si recte futura metiaris, in labore isto sudandum est tibi, quia oculis tuis laborum gloriosa merces impendet, et remunerator tuus astat in januis. Pro illo itaque si quæ molestiæ irruunt ex tibi impacto prioratu, et de sollicitudine animarum et corporum, quæ humeris tuis, ad tantum onus, ut tibi videtur, debilibus et infirmis, imposita est, sustine patienter, clama ad ipsum, quoniam prope est. Et quod tibi visum fuerit importabile, pia confidentia rejicias in humeros ejus, qui ovem revexit perditam, et totius humani generis in ligno portavit onera, quando principatus ipsius factus est super humerum ejus. Ipse vero te sublevabit, quia fidelis est, et non patietur tentari supra id quod potes, sed faciet tentationem ipsam tuum esse profectum.