Meminisse potest vestra discretio, in qua spe a vobis discesserim, quando me sinceritas vestra quadam reconciliationis et pacis via præostensa exhilaravit: et quia mihi nondum innotuit quatenus convaluerit fidei vestræ promissio, quæso vel nunc, me, quem incerta spe fecistis, non sine temporis rerumque dispendio gravi, hactenus fluctuare; a dubitationis hunc ambiguo absolvatis, ut de cætero semper vester sim et vestrorum. Nam si redire tutum fuerit, paratus sum domino regi condigne satisfacere, ubicumque non potero meam innocentiam excusare. Vos fortasse ab hujus verbi tractatu militares tumultus hactenus præpedierunt, aut domesticus hostis, et cui, si decretum fuerit, nunquam habebo pacem. Non enim ante nocuit quam fidem et amicitiam pollicitus est, et multam promotionem. Nunc autem obsecro mihi significet is, quatenus me sperare oporteat, et qua via incedendum sit, si alia nunc placet, quam quæ prius ostensa est: et si aliquo modo mihi redeundum fuerit, providete, ut per Cantiam secure transire possim, memineritisque minarum, et verbi quod vobis exposui Parisiis.