Si affectum aut preces a tua salutatione suspenderem, mihi salutis propriæ, quæ sine tua esse non potest, merito viderer gaudia præclusisse. Quum ergo eam de more scribentium ad amicos pagina non prætenderit, non facit hoc defectus caritatis, aut meæ pusillanimitatis motus, sed contemplatio necessitatis tuæ. Ut ergo meo de te desiderio satisfiat, illius te salutis participatione salutet Altissimus, qua virgo puerpera, cujus incorruptissimam mentem esse et fuisse non ambigo, filium suum sincerissima caritate cupiebat esse salutatum. Miraris fortasse cum populo, et cum amicis doles, quod pacem, quæ mihi a serenissimo rege Angliæ oblata dicitur esse, non recepi, præsertim quum litteratores et meliores viri non modo admiserint, sed aviditate rapuerint eam. Memineris autem eam sub ea mihi fuisse conditione oblatam, qua Naue, qui vertitur in serpentem, princeps filiorum Amon, qui coangustans ac comprimens est, aut populus mœroris, in confœderatione volebat recipere habitatores Jabes, quæ dicitur exsiccata, in Galaad, aculeo videlicet testimonii. Inquit enim in Scriptura, Feriam vobiscum fœdus, si eruam omnium vestrum oculos dexteros, ponamque vos opprobrium universis filiis, et finibus Israel. Potueram namque recipere quæ mihi, ut opinor, per injuriam auferuntur, si æterna vellem usquequa postponere, et libertatem spiritus pernicioso, et certe periculosissimo arctare juramento. In suo sensu quisque abundat. Ego dextrum oculum in cœlestium contemplatione, et fide invisibilium, et futurorum spe occupari nondubito, et sinistrum ad caduca et temporalia, et ad momentum defluentia inclinari. Illi benignius admissi sunt, et Domino auctore, poterunt in fidei suæ sinceritate salvari. Ego, prout exigebatur, sine dispendio salutis et famæ, petitam non possem præstare cautionem. Spero itaque conversus ad Dominum, quoniam et mihi die crastina erit salus, quum incaluerit sol, qui revelabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, cuique respondente justitia vel injuria sua. Licet enim hac dierum hebdomada premat meas cum Ammonitis suis, populo scilicet mœroris, et filiis gehennæ, quum Christus in brevi aderit, et consolabitur in electis suis, in quibus nunc patitur ad momentum. Consolare ergo, dilecte mi, dilecte mi, consolare, qui si modicum pertransieris, nec locus eorum invenietur, quia impii ut fumus evanescent. Quod si interim hæc angit expectatio, in arbitrio tuo et consilio episcopi erit, ut declines ad me a facie tribulatis, quia si ita complacuerit, te sincerissime brachiis caritatis venientem excipiam, habiturus te non modo comparticipem bonorum omnium, sed etiam quatenus ipse permiseris, tam mei, quam meorum custodem et præceptorem, et si dici sustines, affectione patrem. Cætera perpendes ex litteris aliis, et tuas, quibus soles non vereberis communicare. Rex Francus, et Gallicana ecclesia coexulibus nostris multam exhibent humanitatem. Utinam tu non inhumaniores invenias concives tuos et domesticos fidei compromissæ! Quod si necessitas urgeat, licet præsentes habeas fratres, nullum me humaniorem invenies, quia nullus sanguine gravior est, sed nec caritate, ut arbitror. Salutabis amicos, et sanctos sollicitabis, ut necessitatibus vestris communicent, sublevando eas intercessionibus suis. Felices tibi semper ad vota successus Altissimus largiatur.