Gratias ago vobis, quod, sicut ex litteris vestris, et plurimorum relatione didici, mei sollicitudinem geritis, et spero quod per misericordiam Dei mihi proderit sollicitudo vestra. Credo jam profuisse, et vestris et amicorum ascribo precibus, quod mihi prospere cesserunt omnes dies peregrinationis meæ. Et quia me vestrum semper et ubique reputo, precor attentius, ut pro me intercedatis ad Dominum, ne me supra id quod possum tentari patiatur, sed cum tentatione proventum faciam: quando, et quomodo sibi visum est, si tamen hoc visum fuerit, me reducat in terram nativitatis meæ sine dispendio conscientiæ et famæ, et conceptam indignationem domini regis, qui me, Domino et conscientia teste, gratis diu persequutus est, et adhuc persequitur, mitiget. Parcat illi Deus, et non sinat ut procella turbinis hujus ab animo meo excutiat caritatem. Confido autem quod dominus Londoniensis et archidiaconus Pictaviensis, si opportunitatem viderint, agent de pace mea. Nec diffido de Ricardo de Luci. Precor itaque ut et vos, si opportunitatem videritis, istos pro me sollicitetis, quatenus tamen ecclesiæ vestræ non credideritisobfuturum. Si autem homines interpellare tutum non fuerit, Dominum quæso devotius exoretis, ut gressus meos dirigat in semitis suis; potens enim est ubique locorum mihi patriam facere, et quicquid aufertur domi, peregre salubriter compensare.